| Gassendi, Pierre De motu impresso a motore translato epistulae duae 1642 |
|
12
sùs describeret; at dum proijcitur sursùm à manu,
quæ ipsa intereà mouetur antrorsùm, efficitur, vt
manus neque omninô sursùm, neque omninô antror
sùm proijciat (videlicet motus antrorsùm, quo ab
ripitur, deflectit illam à motu sursùm, quo per se
moueretur) sed inter vtrumque, seu obliquè proijciat;
sicque projecta pila curuam lineam necessariò descri
bat, cuius dimidium ascendendo, & dimidium des
cendendo perficiatur. Et vis id pleniùs cognoscere?
Iube currum consistere, proijce pilam sursùm, &,
signo priùs aurigæ dato, excedat currus, quam pri
mùm projeceris; non recidet illa profectò in manum,
sed longè à curru locum prætervecto; illeque idem,
qui è regione tui constiterit, describentem videbit,
non arcum, sed rectam, perpendicularemque li
neam, propter motum sursùm simplicem, incom
positumque, & qui solius manus fuit proprius, ipso
curru nihil conferente. Profer deinde caput extra
currum, & designato in parte currus inferiore puncto
aliquo, quod in eadem linea perpendiculari cum
oculo tuo sit; ac tum, translato citatissimè curru,
admoue pilam ad oculum, ipsamque nulla facta vi
à manu dimitte; videbis pilam decidere secundum il
lam lineam, atque idcircô casus ille apparebit tibi
perpendicularis. Non perinde porrô apparebit illi,
qui extra currum fuerit, & ad casum attenderit: ob
seruabit scilicet pilam quasi semi-arcum, seu curuam
lineam describere: quoniam quamuis manus non
imprimat illi motum sibi proprium, imprimit tamen
motum, quem habet à curru, adeó vt præter mo-