9
anticus fit, pes dexter non proptereà regreditur, sed ex­
spectat
hærendo terræ, donec ille è terra sublatus, ter­
ram
denuò contigerit; ita profectò sinistram manum,
quæ
dextrum pedem imitatur, tempore eodem non re­
gredi
, sed exspectare, hærere que in aëre medio, quovsque
manus
dextera cum sinistro pede quietem assequatur.
Et consequenter, Quemadmodum dextro pede consi­
stente
, factoque vt centro, ipsum crus dextrum ad vs­
que
coxendicem non retrorsùm abducitur, sed sensim
instar
radij, ex situ postico anticum acquirit; ita planè
bracchio
sinistro, quod exquisitè pedem dextrum imi­
tatur
, contingere. Quo loco meditare quæso admira­
bile
artificium. Videlicet pes, & coxendix duo quædam
alternis
sunt centra, quæ alternatim quoque duos arcus,
seu
circumferentiæ portiones, eodem semper crure, vt
radio
communi intercedente, describant. Et quia ni­
hilominùs
coxendice non eleuata, dum pro centro est,
pes
arcum describens proscindere terram non potuit;
ideò
medium crus fuit articulatum; vt flexurâ ad genu,
seu
poplitem factâ, pes describeret arcum supra terram.
Quemadmodùm etiam, quia pede non depresso co­
xendix
arcum descriptura, fuisset nimiùm attollenda;
corporisque
truncus nimiùm subuehendus, si crusto­
rum rigidum fuisset; idcircò flexura eadem intercessit,
quæ
temperaret huiusmodi arcum: facto intereà eodem
genu
nunc centro, nunc extremo radio arcus suos, res­
pectu
tam tibiæ, quàm femoris, seu dum flectitur, seu
dum
tenditur, describente. Meditare etiam motus æ­
quabilitatem
, qua corporis truncus intereâ incedit, &
ad
quam aliunde tam prolixitas, quàm flexilitas pedum