152
gna, quorum oræ propiores sunt, quàm vt elatio,
aut
depressio seu continuari, seu obseruari valeat.
Ex quo patet, cur in Oceano, vbi tanta libertas est,
reciprocationes
sint adeò insignes: insignes, inquam,
non
in alto, vbi quod dicebam de aqua circa me­
dium
vasis, contingit; sed ad ipsa littora, in quibus
quæcumque
attendi varietas potest, ad locorum si­
tum
referenda est; cùm aliunde mirabile sit, reci­
procationes
esse in singulos dies vbiuis gentium ge­
minas
, vt geminæ sunt in motu Terræ ex velocitate
in
tarditatem, & ex tarditate in velocitatem redeun­
tes
inæqualitates: tametsi aqua pro suo lentore non
consequitur
precisè inæqualitatum periodos, sed re­
ciprocationes
singulas absoluit horæ propè dimidio
(& geminatas in singulos dies horâ propè integrâ)
tardiùs
. Atque hæc quidem videri potest generalis
æstus
, siue reciprocationis in singulos dies gemina­
causa. Reuolue porrô globulum, de quo antè
dixi
, supra Zodiacum materialis, ac vulgaris sphæræ
in
tropico alterutro, ita vt, dum centrum Terræ gra­
du
integro promouetur, intelligas punctum æqua­
toris
globuli initio reuolutionis esse in principio
gradus
, & in fine reuolutionis esse in fine eiusdem
gradus
. Reuolue deinde in alterutra æquinoctialis
intersectione
, ita vt idem globuli punctum in prin­
cipio
, ac fine reuolutionis pari modo in principio, ac
fine
eiusdem gradus intelligas: obseruabis sanè, quia
æquator
globuli ob expositam axis continentiam
est
semper parallelus æquatori sphæræ, illud eius
punctum
magis promoueri ad ortum supra Tropi-