144
dant, ita vt nobis aliquando in medio exsistentibus
Sol
ex vna parte sit, illi ex aduersa? Sed nempe ita
fieri
, ac apparere necessum est, cùm remotiore exsi­
stente
Terra, illos ex ipsa obseruamus circumeunteis
Solem
. Non potest enim Sol non haberi, esséque cen­
trum
motus vtriusque, aut vtriusque circulus non es­
se
Soli illigatus. Non potest vterque non videri dire­
ctus
, cùm vltra Solem peragit iter; non retrogradus,
cùm
citrà; non stationarius, cum in medio descensu
accedit
, aut in medio ascensu recedit, quasi per re­
ctam
lineam; eo modo, quo viator, qui nos procùl
antegreditur
, vel nobis occurrit secundum rectam
viam
, non apparet moueri; cùm appareat tamen, si
eodem
passu transuersùm eat. Non potest Sol, tan­
quam
centrum circuli vtriusque non apparere conti­
nuò
moueri per Zodiacum, iuxta signorum seriem,
quoniam
Terra promouetur in parteis oppositas; ne­
que
potest vtervis separari longè à Sole, quia circui­
tum
suum limitatum tam heinc, quàm inde, tam sur­
sum
, quàm deorsum habet. Denique neuter potest
nos
ambire, habereve Terram se inter, ac Solem in­
terpositam;
quoniam Terra est extra ambitum
triusque
, & vtrumque semper ad eandem partem, qua
Solem
, habet. Ferri porrô vtrumque Sidus supra, &
infra
Solem, non verò in Epicyclo nos inter, & Solem
contento
, memoratæque lineæ alligato, tum obser­
uata nostra conuincunt, ac præsertìm circa Mercu­
rium;
tum præsertìm de Venere manifestæ eius Te
lescopio phases. Nempe quòd appareat corniculata,
cum
retrograda est; plena, cùm directa; id haud-du-