| Fabri, Honoré Tractatus physicus de motu locali 1646 | ||||||
|
330
ctationem hanc in alium Tomum reiicimus, in quo fusè agemus de om
nibus affectionibus huius potentiæ.
Theorema 35.
Corpus oblongum flexibile in altera extremitate immobiliter affixum, si in
curuetur non modò reducit sese ad pristinum statum, verùm etiam multas
tremulas vibrationes hinc inde facit; quarum causa est motus acceleratus
eiusdem potentiæ motricis mediæ; has quoque vibrationes remitti
mus.
Theorema 36.
Funis tensus in vtraque extremitate affixus, si pulsetur infinitas ferè tremu
lasque vibrationes hinc inde peragit; sunt etiam mirabiles harum vibra
tionum affectiones, quas multis Theorematis in eodem volumine pro
sequemur.
Diceret aliquis; igitur in hoc tractatu omnia, quæ spectant ad motum
non habentur; Respondeo, tractatum hunc esse potissimum institutum
ad demonstrandas omnes affectiones tùm motus grauium, tùm motus
impressi à principio extrinseco, intactis prorsus iis motibus, qui sunt vel
à potentia motrice animantium, in ipsis dumtaxat animantibus, de qui
bus agemus suo loco, quales sunt progredi, currere, volare, notare, repe
re, &c. vel à leuitate corporum, si fortè aliquis motus est à leuitate,
quod hîc non discutio, sed remitto in librum de graui & leui; vel de
nique ab illa potentiâ mediâ, cui omnes motus tensorum; compressorum,
arcuum; reique tormentariæ tùm hydraulicæ, pneumaticæ, &c. tribue
mus: de his certè motibus in hoc tractatu non agemus; quia cùm non
possint demonstrari illorum affectiones, nisi cognoscantur illorum cau
sæ; neque hæ cognosci possint, nisi multa alia cognoscantur, vt certissi
mum est; minùs prudenter factum esset, si de iis hoc loco disputatio
institueretur.
Theorema 37.
Est aliud corporis libratilis genus si sit v. g. corpus oblongum, grane,
& solidum AF in situ horizontali innixum plano verticali EBCD; si
enim extremitas F attollatur per arcum FG circa centrum B; haud du
biè altera A deprimetur per arcum AI circa idem centrum B; at statim
G descendet motu naturaliter accelerato in F, & propter acquisitum in
descensu, descendet infra horizontalem GF per arcum FH, circa cen
trum C, & I ascendet in A, tùm in K, sed K statim descendet, atque ita
deinceps; donec tandem post multas vibrationes quiescat AF in situ
horizontali; porrò G descendit, quia GI non est in æquilibrio, cùm
centrum grauitatis sit in M; igitur BG, quæ est longior BI, descen
det.
Corollarium 1.
Primò colligo, motum accelerari in descensu GF, quia impetus acqui
situs in G remanet adhuc in Q, & nouus acquiritur, vt sæpe dictum est.