| Fabri, Honoré Tractatus physicus de motu locali 1646 | ||||||
|
255
quasi ad instar cunei, quæ aliàs diuidunt; tùm denique, quia est aliqua
compressio, cuius vires certè maximæ sunt, vt dicemus alibi: Exemplum
habes tùm in corpore duro, quale est vitrum, cuius modicam laminam si
duriori pauimento impingas, hinc inde mille particulæ tumultuatim re
silient; tùm in corpore liquido, vt in aqua, quæ etiam ad corpus durum
allisa in mille guttulas dispergitur, quia eius partes facilè separantur.
Theorema 57.
Si vel mobile est mollius, vel ipsum planum, vel vtrumque, ita vt non atte
rantur partes, sed tantùm citra compressionem cedant, destruitur etiam multus
impetus; sit enim v.g.pila ex molliori cera, haud dubiè ex impactione non
comprimitur quidem, sed deprimitur, nec amplius figuram sphæræ, sed
portionis habet: in qua reuerâ depressione multus est conflictus, nec suf
ficienter prima superficies resistit, licèt aliquid impetus destruat, nec
etiam secunda, nec tertia, quæ tamen resistunt semper in maiori propor
tione; donec tandem vel totus ictus quasi extinguatur, vel determinatio
prior superetur; ex quo sequitur reflexio, sed minor: porrò minor refle
xio resultat ex mollitie mobilis, quam plani, cæteris paribus, & minor
adhuc ex mollitie vtriusque; in quo verò consistat mollities corpo
rum, & quomodo deprimantur sine compressione, explicabimus tra
ctatu sequenti.
Theorema 58.
Hinc plumbum ad reflexionem minùs aptum est, quia scilicet eius partes
difficiliùs auelluntur, & à maiore ictu, qui ex grauitate maiore resultat,
faciliùs deprimuntur; hinc cum in molliorem terram pila alliditur, quasi
emoritur eius saltus; hinc, si grauior ictus est, qualis est maioris vel mi
noris pilæ è tormento explosæ, & mollior terra, qualis est illa quâ vulgò
aggeres munitionum farciuntur, pila terram ipsam facto foramine pene
trat, cùm facilè cedat materia; nec inde amplius resultat, cuius rei ratio
est clarissima quia sensim extinguitur impetus, nec angustiæ foraminis
reditum patiuntur.
Hinc multâ lanâ muniuntur latera nauium contra maiora tormenta;
quippe globi vis sensim emoritur in lana, quia singuli pili resistunt; &
quia facilè cedunt difficiliùs diuiduntur, sed fallenti illa cessione ictum
quoque fallunt, in quo non est difficultas.
Theorema 59.
Quando fit aliqua compressio, distribuitur etiam impetus; est enim con
flictus, & pugna partium inter se; sit enim vesicca in pauimentum alli
sa, partes anticæ aëris, quo vesicca inflatur, comprimunt, & quasi posti
cas repellunt, à quibus mutuò retruduntur; vides pugnam; igitur de
struitur impetus: sed restituitur statim à potentia motrice media, quâ
scilicet corpus omne compressum plùs æquo, vt sese in pristinum exten
sionis statum restituat, producit in se impetum: porrò de hac potentiâ