240
linea; igitur est noua, igitur illa determinatur; cur enim potiùs, quàm
alia
, nisi determinaretur vna.

Theorema 16.

Non determinatur à puncto contactus tantum; quia ab eodem puncto
plures
lineæ reflexionis procedere possunt; non à linea incidentiæ tan­
tùm;
quia si tantillùm inclinetur planum eadem linea incidentiæ potest
habere
diuersas lineas reflexionis; non determinatur denique ab ipso plano
inclinato
quod diuersas lineas reflectit; non determinatur, inquam, ab
his
omnibus seorsim sumptis, vt patet, sed ab omnibus coniunctim:
quippe
ab his determinatur linea motus, ex quibus positis, & applicatis
necessariò
sequitur; sed ex applicatione istorum omnium seorsim non se­
quitur
talis linea; quæ tamen sequitur ex applicatione omnium coniun­
ctim
, vt patet; igitur ab his coniunctim sumptis determinatur linea.

Dices, linea incidentiæ non est ampliùs, quando linea reflexionis
determinatur;
igitur non potest illam determinare. Respondeo deter­
minationem
in eo esse positam tantùm, quòd impetus posito tali angulo
incidentiæ non possit aliam inire lineam, præter illam vnicam; cùm enim
impetus
ex se sit indifferens ad omnes lineas, eo ipso determinatur ad
vnam
, quo impeditur ne per alias motus propagetur; atqui angulus inci­
dentiæ non modò dicit lineam incidentiæ, sed lineam plani, atque adeo
apicem
anguli qui est in puncto contactus; igitur posito illo angulo
incidentiæ impetus determinatur ad lineam reflexionis.

Porrò quod impediatur omnis alia linea, patet ex eo, quod primo ipsa
linea
incidentiæ impeditur ne vlteriùs producatur ab impenetrabilita­
te; & duritie plani reflectentis; immò & omnes aliæ impediuntur, quæ
per
ipsum planum duci possunt.

Secundò, quod spectat ad alias, quæ citra planum reflectens à pun­
cto
contactus duci quoque possunt, omnes præter vnam impediuntur,
quæ
scilicet facit angulum cum plano æqualem angulo incidentiæ, vt
demonstrabimus
infrà.

Theorema 17.

Ideo determinatur impetus ad omnem lineam, quia impeditur prior linea;
clarum
est; nisi enim impediretur prior; certè non determinaretur ad
nouam
, quod certum est: adde quod planum reflectens perinde se habet,
que
si mobile impelleret cum eo impetus gradu, quem ipsum mobile
iam
habet; impelleret autem per lineam perpendicularem in puncto
contactus
erectam; sed propter priorem determinationem fit noua linea
mixta
, de qua infrà.

Theorema 18.

Corpus reflectens impedit motum; quia est impenetrabile, durum, den­
sum;
sed de his infrà, quando considerabimus impedimenta ratione
materiæ
.