236

Definitio 5.

Linea reflexionis est illa linea motus, per quam mobile post reflexionem re­
cedit
à plano inclinato; hinc vides punctum reflexionis esse terminum ad
quem
illius lineæ, & terminum à quo huius.

Definitio 6.

Angulus incidentiæ est, quem facit cum plano reflectente linea inci­
dentiæ.

Definitio 7.

Angulus reflexionis est, quem facit linea reflexionis cum eodem plano.

Definitio 8.

Cathetus est linea perpendiculariter cadens in planum reflectens ducta ab
aliquo
puncto linea incidentia; & tunc dicitur Cathetus incidentiæ; vel
ab
aliquo lineæ reflexionis, & tunc dicitur Cathetus reflexionis; hæc
omnia
sunt facilia, quæ in gratiam Tyronum breuiter in figura
propono
.

Sit FB linea plani reflectentis; sit D punctum reflexionis; sit AD
linea
incidentiæ, DH linea reflexionis, AB Cathetus incidentiæ, HF
Cathetus
reflexionis, ADB angulus incidentiæ, EDF oppositus,
HDF angulus reflexionis, CDB oppositus, ADH angulus aperturæ
vel
pyramidis reflexionis, EDC oppositus, ADE angulus supplementi
anguli
incidentiæ, HDG angulus complementi anguli reflexionis, re­
ctangulum
BH superficies reflexionis, BF sectio plani reflectentis, &
prædictæ
superficiei.

Hypothesis 1.

Aliquod corpus in aliud cum impetu impaction reflectitur, hæc hypothe­
sis
certa est.

Hypothesis 2.

Corpus reflexum in aliud impactum aliquando illud mouet; sic pila ab
aliquo
corpore reflexa in aliam incidens mouet illam.

Hypothesis 3.

Quo motus directus, scilicet qui sis per lineam incidentia, est maior, maior
est
quoque motus reflexus; si enim maiore vi pila appellitur in parietem
maiore
vi etiam retorquctur.

Axioma 1.

Idem impetus ad plures lineas determinari perest seorsum; hoc Axima
certum
est; probatum est in libro 1. Th.113.114. &c. dixi seorsim, nam
plures
simul lineas habere non potest per Th.115.l.1.

Axioma 2.

Vbi est effectus, ibi est causa, effectus inquam formalis, v. g. vbi est album,
ibi
est id, quod exigit motum, seu præstat illum motum in mobili; id est