193

Scholium.

Obseruabis assumptam esse à me hactenus Parabolam, licèt accurate
non
sint parabolicæ lineæ, quia proximè ad Parabolas accedunt;
certè
Physicè loquendo & sensibiliter pro Parabolis assumi posse ni­
hil
vetat.

Corollaria.

Ex his colligis mirabilium motuum rationem. Primò mobile proje­
ctum
per lineam declinantem ab Ortu ferri posse rectà ad Ortum.

Secundò projectum per inclinatam deorsum, ferri posse per ipsam
perpendicularem
deorsum.

Tertiò projectum per inclinatam sursum, ferri posse per verti­
calem
.

Quartò, rationem à priori habes, cur si ex equo vel spuas, vel ali­
quid
demittas deorsum, rectà perpendiculariter non cadat, sed semper
è
regione, quod maximè videre est cum purgatur nauis mobilis, eiecta
scilicet
aquâ, quæ semper nauim insequi videtur, imò & cum quis pe­
dem
effert in naui hunc motum quoque obseruat.

Quintò non erit etiam iniucundum inde elicere quomodo in maiore
naui
, disco ludere vel pila quis possit, licèt nauis motus nullo modo lu­
dum
impediat; quæ omnia ex iis, quæ diximus necessariò consequuntur,
& quæ manifestum probat experimentum.

Sextò, inde etiam eruuntur rationes motuum mixtorum ex pluribus
motibus
v.g.4.5.6.7.&c.in infinitum siue in eodem plano, siue in diuer­
sis;
In diuersis vt hactenus explicuimus; in eodem vero siv.g.per BC,
BE, BA simul imprimantur impetus eidem mobili qui sint vt ipsæ li­
neæ;
primò fiat ex BA BC mixta BD, & ex BD BE, mixta BF, vel ex
BE BC mixta BG, & ex BG BA mixta BF, vel ex BE BA mixta
BH, & ex BH BC mixta BF; vides semper esse eandem vltimam
mixtam
in diuersis planis; iam ostendimus esse plures suprà in naui
mobili
v.g. per planum verticale, horizontale, & inclinatum.

Septimò, si in naui mobili curreret equus, vel currus, esset motus mix­
tus
ex quatuor aliis, & si terra moueretur in naui mobili essent quatuor
motus
, si ex ea aliquod mobile proiiceretur; inuenitur autem linea mix­
ta
in diuersis planis per quamdam planorum circuitionem, de qua
suprà
.

Octauò, posset facilè in eodem plano motus mixtus conflari ex qua­
tuor
aliis vel etiam pluribus, sint enim quatuor in eodem plano AD
AE. AF. AH. ex AD AE fit AB, ex AB, A fi fit AC, ex AC AH
fit
AG, quæ est longior AC, & AC longior AB: posses etiam compo­
nere
ex AH AF, atque ita deinceps eodem ordine, & semper vltima
linea
erit AG, quod certè mirabile est, & à Geometris demonstrari
potest
.

Nonò, ex his motibus mixtis educi possunt rationes multorum effe-