180
esset eadem velocitas acquirerentur 96. sed vix acquirerentur 24.vt di­
ctum
est suprà; igitur vix nauis percurrit in horizontali æqualem lineam
longitudini
mali eo tempore, quo globus nauim attingit sit enim
altitudo
mali FA 48. pedum; sit amplitudo spatij horizontalis æqualis
FA;
haud dubiè 1″ percurret AD, id est 12.pedes ferè, quo tempore per­
currat
FG. 24. pedes & 20″ percurret DF, & GI. si motus sumatur vt
æquabilis
, vel GH, si retardatur, igitur 1°″ mobile percurrit segmentum
curuæ
AE & 2° EH.

Et licèt videatur tantùm acquirere MI, quæ est minor DF 15. per­
pendiculari
deorsum, acquirit totam EH, quæ non modo est à motu na­
turali
, verùm etiam à motu violento; nec enim motu naturali dum mi­
scetur
cum alio, tantùm acquiritur deorsum, quantùm reuerâ acquiritur
motu
naturali puro, vt suprà monuimus; quia tamen etiam deorsum mo­
tus
violentus deflectitur, etiam aliquid spatij ratione violenti deorsum
acquiritur;
si enim vbi peruenit in E vterque impetus intactus remane­
ret
sine accessione, sine imminutione; haud dubiè per eandem EM, quæ
sit
tangens huius curuæ AEH suum cursum prosequeretur; igitur ac­
quireret
deorsum totam DN, vel EO propter impetum naturalem præ­
uium;
si verò aliquid naturalis accedat, quid mirum si ratione illius ac­
quiratur
MI, vel NF?

Dices non descendit tam citò motu naturali accelerato, mixto cum
violento
, quàm motu puro naturali.

Respondeo concedo; vnde nunquam ex A in H 2″ descendit; sed
tardiùs
, licèt FA sit 48. ped. sed parùm abest tùm propter minorem resi­
stentiam
huius impetus violenti, qui facilè detorquetur, & consequen­
tur
minùs illius perit, tùm quia etiam destruitur aliquid violenti; igitur
paulò
plùs temporis collocat in GI, quàm in FG.

Scholium.

Obseruabis primò, si nouus impetus accedat, non esse expectandum
hunc
effectum; quippe nihil accipit à naui globus deinceps, vbi semel
resecto
fune ab ea quasi separatur.

Secundò, si statim sistat nauis demisso globo ad vnum malum nullo
modo
descendet, vt patet, sed antè.

Tertiò, si demittatur globus dum sistit nauis, tùm deinde, vbi
demissus
est, impellatur nauis; non descendet etiam ad radicem, sed
retrò
.

Quartò, motus nauis non est æquabilis, quidquid dicat Galileus; alio­
quin
vna remorum impulsione opus esset, vt semper eodem motu moue­
retur
, aut certè si continua remigatione impellatur; cresceret in infini­
tum
velocitas motus, si nihil de priori, velocitate detraheretur; retarda­
tur
igitur ille nauis motus propter resistentiam aquæ, cuius partes & im­
pellendæ
& sulcandæ, seu diuidendæ sunt; hinc fiunt rostratæ naues
vel
cuspidatæ vt faciliùs aquam findere possint; igitur ille motus nauis
non
est æquabilis; Idem prorsus dicendum est de impetu impresso in