77

Secundò hic motus non est ab aëre ambiente; probatur, ruderet aër
deorsum
corpus graue, quia leuior est, id est ne suprà se corpus grauius
haberet;
sed eâdem ratione corpus graue debet remouere sursum aëra,
id
est corpus leue, ne infrà se habeat corpus leuius; est enim par omni­
ratio: Præterea si aër trudit deorsinn corpus graue, quia ipsi loco
cedit;
certè ipse aër mouetur, igitur ab intrinseco; si enim vna pars aë­
ris
pellit aliam, & hæc aliam, tandem ad aliquam peruenitur, quæ se ip­
sam
mouet; igitur motus illius est ab intrinseco; igitur motus natura­
lis;
deinde non modò lapis descendit per aëra, sed per mediam aquam;
igitur
si ab aëre truditur deorsum, idem dicendum est de aquâ, a qui
haud
dubiè maiore vi truderetur; nam corpus densum maiore vi pellit,
quàm
rarum, vt constat exprientiâ; cum tamen corpus graue per me­
dium
densius difficiliùs decendat; igitur medium ipsum resistit motui,
quis
hoc neget? igitur non est causa motus, quem impedit.

Denique si corpus graue non tendit, fertur que deorsum suá sponte,
sed
ab aëre extrusum; igitur dum vix sustineo manu; o. libras ferri, seu
plumbi;
hæc vis illata manui, quam probè sentio, est ab aëre impel­
lente
plumbum, quod est ridiculum, cum eadem quantitas aëris incu­
ber
, & subsit manui, siue sustineat plumbum, siue sit vacua; ex hoc, ni
fallor
, euincitur pondus ipsum sui sponte deorsum tendere.

Tertiò non desunt, qui dicant corpus graue trahi ab ipsa vi quadam
magneticâ, quod triplici modo fieri potest; Primò per qualitatem
quamdam
diffusam, quod dici non potest; quia capillus traheretur faci­
liùs
, quàm ingens saxum, quàm massa, seu lamina; & faciliùs eadem po­
tentia
motrix minus pondus moueret quàm maius, cæteris paribus; præ­
terea
manum meam æqualiter traheret, siue sit cum aliquo pondere con­
iuncta
, siue sit nuda sine pondere; deinde illa virtus tractrix ita diffun­
ditur
, vt in maiori distantia sit infirmior, fortior in minori; alioqui
diffunderetur
in infinitum, quod dici non potest; igitur si idem lapis
demittatur
ex maiore altitudine, tum ex minore; haud dubiè morus ille
primus
initio esset tardior isto contra experientiam; deinde in specu al­
tissima
subterranea trahi posset corpus vndequaque, sicut in magnete;
quæ
omnia intelligi non possunt; denique virtutes illas seu qualitates
tractrices refellemus suo loco.

Secundò, aliqui dicunt hoc totum fieri per vim quamdam sympathi­
cam, quod etiam falsissimum est; tùm quia hæc sympathia explicari
non
potest; tùm quia vel terra ipsa producit aliquid in corpore graui,
quod
in aëre libratur; vel corpus in se ipso; si primum; refellitur iis­
dem
omninò rationibus, quibus ipsam vim terræ tractricem suprà expu­
gnauimus;
si verò secundum, hoc ipsum est, quod suprà diximus.

Tertiò, Dixere aliqui subtiliùs profectò quàm veriùs, corpus graue
trahi
deorsum, non vi quadam occultâ, vt suprà dictum est; sed filamen­
tis quibusdam, seu ductili terræ profluuio, quod illius capillitium vo­
cant;
idque tantùm fieri probant ducta ab electro analogiâ, quod pa­
leam
& minutiora corpuscula hac eâdem arte trahit; sed profectò gra-