| Fabri, Honoré Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur 1665 | ||||||
|
95
sensu percipimus; is profectò, magis ridiculus non esset, qui diceret,
corpus grave deorsum trudi ab Angelo, quod tamen nulla ratione, nullo
que experimento probari potest, quàm ij, qui dicunt, ab ea subtili materia
trudi, cùm nulla ratione, & nullo experimento id probare possint.
Antim. Rectè omnino; neque id ab vllo cordato viro negari potest,
gravia scilicet sponte sua deorsum ire.
Augustin. Sed non item levia, quæ ideò sursum eunt, quia sursum à
graviore medio extruduntur; Supponamus enim corpus aliquod levius
graviori subesse; vel gravius tantùm sua sponte deorsum ibit & sursum levius
extrudet; vel tantùm hoc sua sponte sursum ascendet, ac deorsum ex
trudet gravius; vel simul vtrumque sua sponte ibit; quod levius tantùm
nemo dixerit, & manifestæ convinci posset falsitatis.
Antim. Scio neminem esse, qui hoc dicat; sed quæso te, fac, aliquem
esse; quomodò illum convinceres; dic mihi sodes.
Augustin. In hunc modum; eo modo, quo sursum extruditur corpus
leve à gravi, aër v.g. ab aqua, cui subest, corpus grave deorsum detrude
retur à levi, aqua, v. g. ab aëre, qui aquæ subesset: sit ergo globus plum
beus in aëre, ideò descendit, quia aër, qui subest, sua sponte ascendens,
illum deorsum extrudit; ille autem Cylindrus aëris in globum levitat; ita
mihi loqui fas sit, qui à globo ad terram vsque extenditur, vt patet; nec
enim is, qui est supra globum in illum levitat, sed potiùs gravitaret; corpus
enim gravitat deorsum, sursum verò levitat; igitur si prædictus Cylin
drus aëris primò sit pedalis, ac deinde bipedalis, cùm tota vis gravitatio
nis, seu detrusionis deorsum sit ab aëre, qui est infra globum, & in eum le
vitat; erit dupla vis detrusionis, seu gravitationis, quando aëris Cylin
drus plumbeo globo subjectus erit duplus; dupla enim causa duplum effe
ctum producit.
Antim. Id quod dicis ex hoc experimento probari potest. Sit v. g.
Scyphus vacuus secundum perpendiculum in aquam immersus, ore præ
vio, ita vt nihil prorsus aëris ante in Scypho contenti avolare possit;
haud dubiè, quo profundiùs immergitur, major vis sursum illum extru
dens ipso tactu sentitur; nempe totus aquæ superpositæ, Cylindrus cujus
basis ori vasis, seu Scyphi circiter æqualis est, in aëra Scypho conten
tam gravitat, magis autem, Cylindrus altior.
Augustin. Igitur si prædictus Scyphus ita immergatur, vt primum
vno palmo à suprema superficie aqua distet, ac deinde profundiùs im
mergatur, ita vt distet ab eadem superficie duobus palmis, dupla tunc erit
vis gravitationis ; quia duplæ causæ duplus effectus est: igitur cùm sit eadem
ratio, duplus Cylindrus aëris subjecti globo duplam vim motus in illum
execet, scilicet levitationis, quod tamen falsum esse constat.
Antim. Non dico duplam vim motus, sed tantùm dico majorem vim,
quod certè ad tuum propositum satis esse puto; cùm prædicti globi pon
dus idem sit, eademque vis illa, qua deorsum fertur, sive vnum, sive duos
palmos altus à terra pendatur.
Augustin. Non dicis duplam vim motus? dupla causa duplum effe-