| Fabri, Honoré Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur 1665 | ||||||
|
85
spiralis, sive etiam ellipsis, cogita punctum C accedere ad R motu acce
lerato per radium AC eo tempore quo radius AC circa centrum A in
eodem plano ductus pervenit in AG, ferens secum punctum illud mobi
le, quod tunc erit in G ; deinde idem punctum moveatur motu retardato 
ab R in D, dum prædictus codem motu pervenit in AE, tunc certè præ
dictum punctum erit in E scilicet in Perigæo ; quare hæc linea erit vna ex
spiralibus Archimedis, quæ ad semicirculum proxime accedit; quia vero
differentia sensibilis nen est, semicirculus supponi potest, in quo cen
trum terræ motu æquabili movetur; pari modo punctum illud redit à D
in R, & ab R ad A, dum idem radius ab AE redit in AC.
Augustin. Hæc mihi summoperè placent, cùm ex simplicissimis princi
piis deducantur; vna tamen difficultas sese oculis meis objicit ; nam
æquali tempore, vt dicis, radius AC circumducitur in AG, vel AN, &
ab AN ad AF, igitur inæqualiter movetur, cùm arcus CN minor sit
arcu NF.
Antim. Equidem extremitas radij AC movetur inæqualiter in cir
culo CHFP; punctum tamen C, seu centrum terræ ita movetur per
CGE motu mixto ex circulari, & recto, vt hic prorsus æquabilis resul
tet: Hinc circulus CGEI est quidem excentricus, non tamen verus, in
quo scilicet terra motu simplici moveatur, sed apparens; & consequen
ter centrum B, tantùm apparens; item excentricitas AB; quæ omnia ex
prædicto motu mixto consequi, necesse est; itemque anomaliam, id est,