| Fabri, Honoré Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur 1665 | ||||||
|
84
amabò circa illud centrum potiùs quàm circa aliud? Cur non circa Solem,
qui est in Mundi centro? aut si vis, moveri in Eclipsi, cur hanc adhibes po
tiùs quàm aliam? cur Sol in hoc. vmbilico, non verò in alio, vel in ipso ellipseos
centro? deinde cur & vnde movetur Apogæum? cur in consequentia potiùs
quàm in antecedentia? cur terra ab occasu ad ortum, tum motu centri, tum
etiam orbis secundùm hemisphærium à Sole aversum? cur per Eclipticam
cum tanta declinatione ab Æquatore? vnde etiam motus orbis annuus
diurno contrarius? denique vnde ipsa vertigo Solis? cur tanta, non major
aut minor? Cuncta hæc, aliaque ; fortè similia sine vlla ratione vel causa exi
gente Copernicana hypothesis habet, eo tantùm nomine, quod ad salvan
da phænomena, necessaria esse credantur, quæ tamen alio modo salvari
possunt.
Augustin. Par pari haud dubiè referre possum: nunquid enim hæc eadęm
in vestra hypothesi ad salvanda phænomena gratis & absque alia causa non
astruuntur? nunquid non poniti sex centricos, epicyclos, Apogæi Nodorum
que motum?
Chrysec. Scio, à multis in nostra hypothesi, hæc gratis adstrui; Anti
mus tamen noster, vt jam non semel audiisti, vno simplici motu æqua
bili, & gemina inclinatione illa omnia explicat, & ad suas causas re
ducit.
Antim. Tuo illo argumento, Chrysocome, contra Copernicum non se
mel vsus sum, re tamen paulò accuratiùs considerata, illæ rationes, quæ meo
systemati favent, pro explicatione illorum capitum, quæ supra recensuisti,
ad Copernicanum facilè traduci possunt, & pro illo æquè militant.
Augustin. Magno certè beneficio me tibi obstringes, si rem hanc me do
cueris, quæ certè quanti momenti futura sit, vix dici à me potest; si enim
Keplerus pro metis nugis & fabulis, in quibus causas physicas cælestium
phænomenon collocabat, tantam gloriam apud omnes obtinuit; quid de
illo faturum putas, qui veras eorundem causas in hac hypothesi Copernici
ad duxerit? inde saltem maxima tua ingenuitas conspicua & palam fiet, cùm
vel nosti arma porrigas, quibus se defendat.
Antim. Libenter faciam; nec enim in hisce dissertationibus literariis, ali
quorum dolus mihi probatur, qui ea celant adversarium, quæ illius causæ
suffragantur; mihi sanè secus agendum esse puto. Itaque supponamus So
lem in centro mundi A stabulari, terram in apogæo C.circulum CHFP in
plano Eclipticæ, per quem terræ centrum moveretur à C in N, quod vocamus
in consequentia Signorum, si esset in mediocri, vel | connaturali distantia; sed
quia ab Apogæo ad mediocrem distantiam tendit, sensim motu accelerato
accedit versùs A, simulque, tendit motu circulari versus H, vnde non movetur
per arcum CH, sed per alium CG ; supponamus autem AG esse mediocre
distantiam; in ea non sistit; sed motu retardato progreditur vltrà versus Peri
gæum; & quia recessus à mediocri' distantia æqualis est accessui, æquali tem
pore decurret arcum GE, atque ita erit Perigæum in E, ex quo pari modo
pervenit in I, nam AI est mediocris distantia, reditque per isochronum
recessum, ad Apogæum C; sive autem arcus CGE sit semicirculus, vel