vt ea, quæ nuda voce prolata à me acceperat, scripto tradi­
ta
ipsi consignarem, satius fore putavi, si publicam in lucem
Typis
mandata prodirent; cùm sæpè accidat, vt ex amanuen­
sium
incuria, multi vi ac fœdi errores in exscripta irre­
pant
. Cæterùm more Platonico & Tulliano Dialogi formam
adhibui
, tum quia magis expedita est, tum quia hoc ferè mo­
do
res ipsa peracta [...] fuit illam autem sententiam meam esse
facile
intelliges, quam sub nomine Antimi vel doceo, vel
approb [...] . Si hæc pauca tibi arriserint, dulcissime Lector, dabo
operam
, vt alia quàm plurima iis succedant; admiscui pau­
ca
Geometrica, non data opera sed ferè coastus, vt saltem
inde
videas, quantum Geometria, non modò vtilis, verùm
etiam
necessaria sit, ad res Physicas pro dignitate pertractan­
das
. Vale.