29
sio Veneris minor erit; secus accidet, si tunc Sol degat in Perigæo, quia
scilicet
breviorem circulum, ac proinde citiùs decurrit. Igitur versùs Oc­
casum
longiùs à Venere amovetur, hinc maior huius digressio, quæ dein­
de
pro diverso loco Solis diversa erit. Minima igitur inter maximas fiet
Sole
existente in Apogæo ; exempli gratia; maxima verò Sole existente
in
Perigæo, media denique, Sole mediocrem distantiam tenente, variæ
deinde
pro variis locis, in quibus Sol ab Apogæo vel Perigæo plùs, vel
minùs
distat. Quod verò spectat ad alterum postulatum, æquè facile ex­
plico;
cùm enim latitudo Borealis veneris maior sit quàm australis, sup­
ponamus
Venerem non procul à Perigæo cum latitudine Boreali 9. grad.
Sole v. g. existente iuxta Tropicum Capricorni, arcus diurnus Veneris,
longè
maior est, arcu diurno Solis, vt patet ex vulgaribus tabulis; quid
mirum;
igitur, si & ante Solem oriatur, & post illum occidat; ac pro­
inde
mane & sero sese videndam præbeat? neque hic restat vlla difficultas,
nisi
fortè cur latitudo Borealis Veneris sit maior australi, cum tamen Mer­
curij
latitudo Australis Boreali maior sit; partim à Sole ratio petenda est,
cuius
scilicet Apogæum modò est in signis Borealibus, modo in Austra­
libus
, partim à diversis Coniunctionum & maximarum digressionum lo­
cis
, ex quibus diversæ latitudinis ratio sequitur; v. g. supponamus ma­
ximam
digressionem vespertinam in. 1. gradu Acietis absque vlla latitu­
dine
, erit Sol v.g. in grad. 15. Piscium, cùm autem hinc Venus cendat
versùs
Perigæum, & suos orbes citiùs Sole perficiat, haud dubiè statim
relinquit
Eclipticam versus Ortum & Austrum; vnde sequitur latitudo
Borealis
& tardissimus motus in consequentia, donec tandem fiat re­
trograda
, & paulò post Coniungatur Soli Perigæa, nec non tamdiu du­
ret
retrogradatio post Coniunctionem, quamdiu duravit ante Coniun­
ctionem
, crescente semper latitudine Boreali; donec ad maximam di­
gressionem
matutinam perveniat, modò sit in signis ascedentibus, id est
à
principio Capricorni ad principium Cancri. Si autem supponamus ibi­
dem
Planetam, scilicet in 1. grad. Arietis absque latitudine, in digres­
sione
maxima matutina, Sol erit v. g. in gr. 15. Geminorum, vt patet,
& cùm Venus hinc tendat versus Apogæum, Orbes suos tardiùs Sole
decurrere
incipit; Igitur relinquit Eclipticam versùs Occasum & Bo­
ream
vnde sequitur latitudo Australis, quæ continuo crescit versùs Can­
crum
: hæc forte regula generalis statui posset, Venetis latitudo Borea­
lis
, quamdiu movetur tardiùs Sole, id est à maxima digressione matutina
vsque
ad maximam vespertinam, in Signis ascendentibus, decrescit, in des­
cendentibus
crescit; contra verò Australis in ascendentibus crescit, &
decrescit
in descendentibus; quamdiu verò movetur citiùs Sole, latitudo bo­
realis
in ascendentibus crescit, in descendentibus decrescit, in his demum
Australis
crescit & decrescit in illis; cùm autem sint ferè innumeræ con­
iugationes
, Signorum ascendentium & descendentium, coniunctionum,
digressionum
, itemque Apogæi & Perigæi; Veneris & Solis; quid mi­
rum
, si tanta varietas in Phænomenis deprehensa Astronomos adegerit,
vt
fateantur vltro, certum Systema Veneris, in quo omnia Phænomena