20
que recessus sub Axe HV, applicata qualibet basi, quæ in partes quas­
cunque
divisa repræsentat tempus, tum accessus, tum recessus.

Antim. Optimè; vnum tamen observa, in accessu ita dividi tempus,
quod
repræsentatur per lineam AZ, vt incipiat ab A & terminetur in Z;
in
recessu verò incipiat à Z, & desinat in A: idem dico de accessu & re­
cessu
Apogæi. Iam verò ad id, quod de motu Apogæi quæsiveras respon­
deo
, periodum inclinationis, seu motus Apogæi, æqualem non esse perio­
do
alterius inclinationis; ita vt, Sol citiùs redeat ad Tropicum Cancri,
vnde
discesserat, absoluto totius Eclipticæ motu, quàm ad Apogæum,
quod
tantùm attingit paulo pòst: igitur interea Sol tantulùm promove­
tur
in Ecliptica, hinc Apogæum videtur moveri secundùm seriem Signo­
rum
, sed adeò lentè, vt vix singulis annis 1. minutum conficiat; & hic
motus
est tantùm apparens. Hæc dixi ad reducendum ad calculos Ano­
maliæ
motum; nam re ipsa AD habet minorem proportionem ad AH.
seu
BD ad CH, quàm tempus, quo Sol Apogæus in Cancro decurrit
arcum
Eclipticæ æstivum, à principio scilicet Cancri ad Libram, ad tem­
pus
quo arcum autumnalem describit, sunt enim spiræ paulò laxiores in
hoc
arcu; ac proinde pauciores; igitur pauciores dies; quod ideò fit, vt
vna
spira diurna Solis sit ferè æqualis alteri diurnæ; sic enim supplet natu­
ra
æqualitatem motuum; quod sanè multis aliis exemplis comprobare
possem
, si fortè ita iuberes. Ex his reliqua, ni fallor, quæ ad Solare
nostrum
systema pertinent, facilè intelliges.

Augustin. Ita est: quare ad prima illa postulata de Marte redeo; vnum,
ni
fallor, supererat, cur scilicet Mars à coniunctione, vel Apogæo
ad
Quadraturam, plus temporis ponat, quàm à Quadratura, scilicet res­
pectu
Solis, ad Oppositionem, vel Perigæum.

Antimus. Miror à te, qui adeò perspicax es, non videri; cùm enim
Mars ab Apogæo & Coniunctione ad mediocrem distantiam orbes suos
tardiùs
conficiat; haud dubiè minoribus intervallis Solem post se relin­
quit
, quàm dum à mediocri distantia tendit ad Perigæum; quia orbes
suos
citiùs decurrit; igitur maioribus intervallis Solem post se relinquit;
igitur
cum æqualibus temporibus, ab Apogæo ad mediocrem distantiam,
& ab hac ad Perigæum perveniat, & cum eo tempore, quo ab Apogæo
pervenit
ad mediocrem distantiam, minore arcu Solem post se relinquat,
maiore
verò æquali tempore, quo à mediocri distantia pervenit ad Pe­
rigæum;
inde sequitur, vt arcus hinc inde sint æquales, provt reverà
æquales
apparent, à Coniunctione ad Quadraturam, & ab hac ad Opposi­
tionem
, assumenda esse inæqualia temporum intervalla, maius scilicet
ab
Apogæo ad Quadraturam, minus verò ab hac ad Perigæum.

Augustin. Hæc adeò facilia Sunt, vt nimia facilitas non nihil de pre­
tio
detrahere videatur; iam verò mihi facilè persuadeo, reliqua omnia,
quæ
ad alias passiones superiorum Planetarum pertinent, pari facilitate ex
iactis
à te principiis explicari [...] posse.

Antimus. Ita est prorsus; nam res eodem modo explicatur in Iove &
Saturno;
nisi quod cùm Iupiter maioribus intervallis Solem post se relin-