18
Apògæum, quod repugnat; nec etiam in latere coni. Sit enim DH re­
cta;
sitque exempli gratia HE 1/ [...] ferè totius AE; haud dubiè AX est
brevior
AH vt constat ex Trigonometria; accedit enim propiùs ad per­
pendicularem;
omitto calculos, quia res est perspicua, etiam tyronibus
Geometris;
dixi 1/ [...] . exempli gratia, cùm re ipsa minor sit.

Augustin. Quæso te, Antime, tibi perspicuum est, aliis fortè non
item
, memini aliquando à magno Geometra, tibi haud ignoto, audiisse,
cum
de te, tua que hypothesi sermo incidisset, DH, esse latus coni.

Antim. Scio, quem intelligas, hoc etiam mihi primùm, ne quid tibi dis­
simulem
in mentem venerat, & maximè in votis hoc erat; si enim DH sit
latus
coni, volvaturque BDEC, circa Axem BC, genitum erit frustum ma­
jus
coni, quod si secetur per Axem DL, erit sectio elliptica simul, &
ecliptica
, vnde Kepleri & aliorum ellipsis ex Physicis principiis demon­
strata
maneret; sed, vt iam dixi, DH non est linea recta; si enim, si
fieri
potest, ducatur recta DGE; igitur AX est minor AH, quod re­
pugnat
, vt dixi; cùm enim angulus DAF sit gradus 23.30. min. erit. DG
illius
sinus rectus; igitur AG sinus complementi; iam verò in hoc libel­
lo
tabularum sinuum, invenio, vt vides, GA esse æqualem sinui recto
anguli
grad 66.30 minut. qui est ad sinum totum, vt 91706. ad 100000. Igi­
tur
GF erit vt 8794. Igitur fere 1/1 [...] totius AD. Sed HE supponitur 1/1 [...] . Igi­
tur
AH est maior AG, & potiori iure maior AX, quæ minor est AG:
quanquam, vt dixi, fortè E est minor 1/1 [...] AE.

Angustinus. Satis est; ignosce, hæc Geometrica pene mihi exciderunt;
sed
si linea DQH curva est, vix sciri potest, quænam & qualis
sit
.

Antimus. Hoc etiam sciri potest; est enim linea quædam motus mix­
ti
, à magno Archimede iam olim inuenta; fac enim radium DA volui in
hoc
plano circa A, motu quidem accelerato, donec perveniat ad AF,
retardato
verò donec veniat ad AE, & simul vna punctum D ire versùs A
in
radio AD mobili, motu quidem accelerato, donec decurrerit segmen­
tum
radij æquale VE, retardato verò, tantundem; dictum punctum D
ibit
per curvam DQH modò accessus & recessus vtriusque motus sint
æquè
diuturni; vnde vides curvam DQH esse veram spiralem Archi­
medis;
ac proinde Sectio per axem DL, in solido genito à plano BDQ
HC circa axem BC revoluto, quæ munere Eclipticæ defungitur, non
est
vera ellipsis, cuius tractatio ad præsentem quæstionem non pertinet.

Augustin. Iam vtcumque tuam Solarem hypothesim concipio, vis
enim
Solem simplici motu æquabili diurno ferri ab Ortu ad Occasum, cum
gemina
inclinatione, eo modo, quo dixisti; & cum vno ferè gradu sin­
gulis
diebus à stellis retroagatur, videtur semper inhærere prædictæ el­
lipticæ
mobili circa eundem Mundi Axem; ita tamen vt spatio 24. hora­
rum
quodlibet illius punctum suum integrum orbem decurrat, itemque
in
ea moveri ab Occasu ad Ortum, ita vt spatio vnius anni totam decur­
rat;
sed hic motus non est realis, vt vocant, sed tantùm apparens, ita­
que
hæc satis bene intelligo; sed non levis difficultas mihi esse videtur,