| Fabri, Honoré Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur 1665 | ||||||
|
190
vacuum est; vnde quæso hic effectus? quæ causa hanc vesicam ita disten
dit? non intrinseca, cùm tota aëre evacuata fuerit; extrinseca nulla est, si
spatium CD vacuum est.
Augustin. Quid ad hæc ille recentior, quem jam supra laudasti?
Antim. Idem prorsus, quod nonnulli Parisienses cum Pecquero; scili
cet partes aëris inter rugas seu plicas vesicæ remanere, quæ cùm liberio
res sint, à prima compressione in pristinam extensionem seu dimentionem
restituunt sese; quod certè priùs non faciebant, nimirum ab extrinseco aëre
æquè compresso impeditæ.
Chrysocom. Hæc sanè ratio subtilis mihi videtur; sed vt ex tuo nutu
conjicio, non multùm tibi arridet.
Antim. Genium meum nosti; dissimulare non possum, id quod sentio;
& quando quidem liberè in hoc congressu, quod intus sentimus, exponi
mus, fateor, rationem illam mihi non probari. Primò, enim quis sibi per
suadeat, ambientem nos aëra adeò compressum esse, vt ad mille simam suæ
extensionis partem redactus sit? nempe paucæ illæ rugæ interioris vesicæ
post accuratam expressionem, vix millesimam partem spatij occupant, il
lius, quod tensa & tumida vesica continet; tanta vis aëris pressi nostris cor
poribus valdè noceret, & vix liceret ducere anhelitum. Secundò, Si tan
tulum inclinetur fistula BD, assurgit Mercurius supra C, sensimque vesica
detumescit; antequam assurgens Mercurius eam attingat; quid ergo de
nuo aëra in ea contentum comprimit? Tertiò, Si aqua spatium CD oc
cupet, provt facilè post ascensum Mercurij illud occupare potest, de quo
infra, vesica detumescit; sed vnde hoc? aquam enim compressam non es
se apud omnes constat; ab illa igitur aër vesica inclusus non comprimi
tur; dicet haud dubiè laudatus Autor aëra intra plicas exteriores vesicæ
priùs contentum, vbi Mercurius descendit in CI, sese in pristinam exten
sionem restituere, comprimi verò denuò ab assurgente Mercurio, vel ab
aqua inducta; igitur segmentum CD non est vacuum, quod hîc dumtaxat
probare intendo; deinde, quis credat prædictum aëra esse in spatio centies
millecuplo illius, quod ante obtinebat intra insensibiles plicas?
Augustin. Fieri non potest, quin præfatus Autor de vesicis recipiente
inclusis aliqua habeat.
Antim. Habet haud dubiè; inclusa, inquit, intra recipiens vesica, edu
ctoque deinde aëre, vesica priùs ligata intumescit; cujus tumoris cau
sam vult esse residuum aëris intra vesicam contenti, qui cùm liberè dila
tari possit, educto scilicet externo aëre contranitente, maximè dilatatur ac
sese explicat; hinc, vt vides, præviam dicti aëris compressionem accer
sit; eam scilicet, ac tantam, quæ omnem fidem superet; ego certè di
cere malim, illud tantulum aëris intra vesicæ rugas relicti, ab extrinseco
ambiente, Anthliæ vi educto dilatari, vnde si vesica perforata sit, vel minùs
arctè ligata; cùm aër internus externo contiguus sit, citra tumorem vesicæ
adducitur, nec non tenditur; hinc si aër in recipiens inverso Epistomij
verticillo immittatur, cùm cesset dilatatio, vesica detumescit; aliud ad
dit, scilicet vesicam ita extensam & compressam, vt nulla plica inter-