157
figure

DIALOGVS QVARTVS.

In quo, de libratis suspensisque liquoribus
& Mercurio disputatur.

AMOENISSIMVM argumentum, quod tibi fortè
arrideat
, Princeps Eminentissime hodierna die discutien­
dum
suscepi, vtinam feliciter, quod tuis auspiciis futurum
spero
, demonstrandum. Antiquis omnino intactum fuit,
& paucis ex recentioribus compertum experimentum;
primùm
casu innotuit; at deinde studio & arte, vltra
promotum
& perfectum; in varias porrò partes itum est, ad illius causam
explorandam
, quod vtrùm cuipiam pro votis successerit, vix definine au­
sim; sed vt meliùs dissertatione pareat, huic demus initium rejectis mutili­
bus præludiis, quæ & ad rem de qua agitur, parum aut nihil conferunt, &
tibi
Cardinalis Eminentissime alioquin occupatissimo, nihil aliud nisi me­
rum
tædium afferrent.

Antim. Parasti, vt video, dulcissime Augustine, totam illam supelle­
ctilem, quæ ad ea, de quibus disputare instituimus, experimenta pertinent;
video
limpidissimam in vase aquam admotosque canaliculos vitreos vtrim­
que
pervios; video Mercurium in vase & longiorem fistulam vitream al­
tera
parte clausam; accipio vnum ex istis canaliculis, in superficiem aquæ
immergo
, humor statim per canaliculum assurgit, ad digitalem ferè altitu­
dinem
, vt vides.

Augustin. Video quidem, sed miror magis; canaliculum inclino, altiùs
humor
ascendit; & quod fortè mirabilius est, breviorem canaliculum aquæ
admoveo
, ad tantam altitudinem minimè ascendit; longiorem adhibeo
ejusdem omnino basis, altiùs humor ascendit; alterum orificium admo­
to
pressè digito, claudo, non assurgit humor; digitum amoveo, illicò
assurgit
.

Chrysocom. Dicerem, ab illo impetu aquam attolli, quo canaliculus
aquæ
admovetur; sed admoto canaliculo, cujus supremum orifi­
cium
digito clauditur, & jam eo quiescente, cùm nullus impetus
restet
, amoto digito, humor illico assurgit; vnde necessario sequi­
tur
, minimè assurgere, propter impetum appulsus canaliculi: aliquis
fortè
diceret, nonnihil rarefactionis accedere; sed hoc totum inutile est;
cur
enim aqua intra canaliculum potiùs raresceret, quàm intra vas ipsum?
deinde æquè frigida ac calida assurgit; item æquè vinum ac oleum, saltem.
vt audio.