| Fabri, Honoré Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur 1665 | ||||||
|
151
præter fluente aqua Orientalem Peloponesi & Atticæ oram; ad occiduam
verò per medium quasi Ægeum vis æstus appellitur; ex præfato verò con
cursu varij vortices nasci videntur, qui vulgo ventorum vi, vel aliis causis
tribui solent; vnum dumtaxat libenter addo, anilem fabulam jam olim de
Aristotele sparsam fuisse, cum scilicet, præ desperatione, Eurippi causam
non capientem sese in medium Euripum præcipitem dedisse; quis hoc
amabò credat? nisi qui nimiæ laboret vitio credulitatis? Sed quid tamdiu
taciturnus fuisti, suavissime Chrysocome? cur huc vsque de argumento
adeò difficili disserentem non interpellasti? An fortè res ista tibi non pla
cuit?
Chrysocom. Placuit haud dubiè, neque hoc insiciari possum; silui tamen,
nec interpellavi vnquam, quia multa sanè volvebam animo, quæ contra ea,
quæ dicebas, mihi opponenda esse videbantur, quæ mihi haud parum diffi
cultatis præferre videbantur.
Augustin. Sustine tantisper Antime, & per te mihi liceat nodos
istos à Chrysocomo contextos dissolvere mentem tuam callere ap
prime mihi videor; si quid in solutione mea desideretur facilè supplere po
teris.
Antim. Legem accepto; profer igitur, Chrysocome, illa omnia,
quæ volvisti animo adversùm nos: vtrumque disserentem libenter au
diam.
Chrysocomus. Primo quidem loco incredibile esse videtur, tantam
vim inesse aëri, qua immensum propemodum aquarum pondus attollere
possit.
Augustin. An fortè putas, totam aquarum molem ab aëre gravitante
attolli, aut sustineri? falleris; cùm illa tantùm aquæ portio sustineatur,
quæ supra libellam maximæ depressionis attollitur, & quæ mihi videtur
per exigua, & ferè nulla, si cum tota aëris móle comparetur; & verò si
tota vis prementis aëris libera esset; id est, si omnes circuli & arcus pres
sionis vtiles essent; id est, si totam globi superficiem aqua tegeret, æstus
profectò longè altiùs assurgeret: sed dic mihi, sodes, quanta sit altitudo
aëris gravitantis in circulum maximæ pressionis, seu depressionis; ne ti
bi nimius videar, lassumo tantùm 1000. semidiametros terræ; igitur
859000.leucas, quarum quælibet continet 4. millaria, vt quodlibet mil
liare 1000. passus geometricos, quilibet passus 5. pedes; supponamus au
tem aquam esse graviorem aëre millie [...] ; igitur si cylindrus prædictæ alti
tudinis iuxta communem innatantium legem, aquæ innataret, vna sui
millesima parte immergeretur, atque adeò segmentum immersum
859. Leucarum esset; tantumdem igitur aquæ attolleret; miror
igitur, illum, de quo dubitare videris, aëris gravitantis ni
sum majorem non esse: immo inde facilè colligo, longè majo
rem esse gravitatis aquæ proportionem ad gravitatem aëris, & in
feriorem aëra fortè graviorem superiore, tum propter humorem ad
mixtum, tum fortè, quia compressior est: castiga igitur præoccupatum