131

Antim. Prædicta historia ad rem hanc maximè opportuna, immò &
necessaria
esset, in qua tamen à rei Nauticæ Scriptoribus nonnulli desi­
derassent
, vt saltem in præcipuis Oceani oris fideliter retulissent de ma­
ris
æstu; Primo quàm altus. Secundo quantum excurrat; Tertio quamdiu
assurgat;
Quarto quamdiu refluat; Quinto quâ horâ summus æstus sit.
Sexto quo die synodalis periodi, maxima in æstu aquarum elevatio, & quo
die
minima; Septimo, quo anni Plenilunio aut Novilunio sit maximus
æstus
. Octavo, quænam sit æstus linea, quæ fortè singulis diebus tantulum
mutatur;
mutatur enim pressionis ratio, quia mutantur superficies ex ar­
cubus
vtilibus constantes; hi porrò mutantur; quia mutatur absidum linea,
cuncta
hæc in qualibet ora observanda essent.

Augustin. Tuæ sententiæ omnino subscribo, & hæc eadem in præfatis
Historicis
desiderarem; sed quæso te, si me amas, profer aliquot exempla,
quæ
tibi haud dubiè memoria suggeret.

Antim. Hujus globi aspectus nonnulla fortè in memoriam mihi revo­
cabit
. Primo loco circa polum vnum occurrit; ad summum enim pro­
montorium Finnomarchiæ currit Eurippus à Cauro scilicet versùs Eu­
ronotum
seu Vulturnum ; sunt enim angustiæ maris inter Nieulandiam &
Groelandiam, per quas mare facilè extruditur vi pressionis, tum Oceani
Tartarici, tum illius qui Americam Septentrionalem alluit, nec non ver­
sùs
dictam oram per dictam lineam pellitur. Secundo, A pulchra Insula,
quæ
novæ Franciæ Borealis est, ad fretum Davisium, à medio Iulio ad fi­
nem
Augusti; linea æstus tendit ad Austrum, reliquo tempore ad Occasum,
quo
æstus in sinum S. Laurentij irrumpit; ratio est, quia mense Augusto
glacies
maris congelati liquatæ sunt, ac proinde liberè fluunt, aquæ ex
freti
Davisij & Hudsonij angustiis versùs Vulturnum ; itémque ex iis quæ
sunt
Frislandiam inter & continentem Groelandiæ in Libycum; item ex
iis
quæ sunt inter Frislandiam & Islandriam in Vulturnum ; ex iis demum,
quæ
sunt inter Islandiam & Britannicas insulas in occasum, seu Zephyro
Libycum; igitur motu quodam mixto in Austrum æstus currit, cùm tamen
reliquis
mensibus, concreto mari glaciali ex prioribus angustiis æstus vix
currat
, sed liberè tantùm in occasum feratur; obstant enim insulæ Britan­
nicæ, ne in Austrum eat, ac proinde in sinum S. Laurentij inde apertum su­
beat;
cùm tamen ex prædictorum fretorum aqua erumpens æstum à
prædicto
sinu S. Laurentij facilè amoveret. Tertiò, Inter promontorium
floridæ
& Havanam Cubæ Eurippus versùs ortum velocissimè currit,
non
tantùm propter multa flumina, quæ in sinum Mexicanum intrant; sed
quia
aqua pressa circa Antillas, quasi circuitu facto, vi pressionis, per dictum
fretum
versùs ortum extruditur. Et verò versùs Antillas & Mexicanum
sinum
æstus obliquè incidit, per lineam quæ ad Libycum tenndit; hinc
parum
attollitur, & frangitur illius vis ab innumeris ferè insulis; quæ
circa
ostia prædicti sinus quasi totidem aggeres sitæ sunt; addo etiam
præfatum
sinum innumeris insulis seminatum esse, quæ tum pressio­
nem
, tum æstum impediunt. Velociter autem prædictus Eurippus
fluit
, quia per angustum alveum magnum aquæ pondus aquam velocis-