| Pseudo Euclid de ponderoso et levi 1537, tr. Herwagen?? | ||||||
|
EVCLIDIS DE LEVI ET PONDEROSO FRAGMENTUM.
1 Æqua magnitudine corpora sunt, quæ loca replent æqua. 2 Di
uersa magnitudine corpora sunt, quæ loca replent non æqua. 3 Grandio
ra magnitudine dicuntur corpora, quæ loco sunt ampliore. 4 Æqua po
tentia corpora sunt, quorum & tempore & aëre aquáve media æquabilis &
per æqualia interualla æquales sunt motus. 5 Diuersa potentia corpo
ra sunt, quorum, tempore diuerso motus sunt æquales. 6 Diuersorum poten
tia corporum, maius id potentia dicitur, quod mouendo temporis insum
psit minus: minus autem potentia, quod temporis amplius. 7 Generis
eiusdem corpora sunt, quæ cum æqua magnitudine sint, etiam sunt poten
tia. 8 Diuersa genere corpora sunt, quæ cum æqua magnitudine sint,
potentia non sunt, per idem licet medium moueantur. 9 Diuersorum
genere corporum, potentius id dicitur quod est solidius.
Diuersorum potentia corporum, quod spatium amplius moue
tur, habet amplius potentiæ.