86
Terram quiescere, ac re ipsâ plus motûs ei conceffit
quàm
alter.

XVIII.
Tychonem verbo mi­
nus
, sed re plus mo­
tûs Terrae tribuere,
quàm
Copernicum.

30


Quapropter
ego, in hoc tantùm ab utroque dissen­
tiens
, quòd omnem motum verius quam Tycho, &
curiosiús
quàm Copernicus, sim Terrae detracturus:
illam
hîc proponam hypothesin, quae omnium simpli­
cissima, & tam ad phaenomena intelligenda, quàm ad
eorum
causas naturales investigandas accommodatis­
sima
esse videtur: ipsamque tantúm pro hypothesi,
non
pro rei veritate haberi velim.

XIX.
Me
accuratiùs quàm
Copernicum
, & ve­
riùs
quàm Tycho­
nem, Terrae motum
negare
.

5

10


Primò
, quia nondum certi sumus, quantum à
nobis
distent Stellee fixae, nec possumus eas fingere
tam
remotas, ut hoc phaenomenis repugnet: ne simus
contenti
supponere ipsas esse supra Saturnum, ut
vulgò
omnes admittunt, sed libertatem sumamus
quantumlibet altiores existimandi. Si enim earum
altitudinem
cum distantiis hîc supra terram nobis
notis
vellemus comparare, illa, quae jam iis ab omni­
bus
conceditur, non eitet minús incredibilis quàm
quávis
major; si verà ad Dei creatoris omnipoten­
tiam
respiciamus, nulla potest cogitari tam magna,
ut
ideò sit minús credibilis quàm quaevis minor.
Atque
non tantúm ad Planetarum, sed etiam ad Co­
metarum
phaenomena commodè explicanda, maxi­
mum
spatium inter illas & sphaeram Saturni ponen­
dum
esse, infrà ostendam a.

XX.
Fixas
supponendas esse
à
Saturno quamma­
ximè distantes.

15

20

25


Secundò
, quia Sol in hoc convenit cum Fixis, &
cum
flammâ, quòd lumen à se ipso emittat: putemus
eundem
etiam in motu cum flammà, & in situ cum
Fixis
, convenire. Nempe nihil quidem hic supra ter­