| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
10
15
20
30
De principiis cognitionis humanae.
Quoniam infantes nati sumus, & varia de rebus
sensibilibus judicia priùs tulimus, quàm integrum
nostrae rationis usum haberemus, multis praejudiciis à
veri cognitione avertimus; quibus non aliter videmur
posse liberari, quàm si semel in vitâ de iis omnibus
studeamus dubitare, in quibus vel minimam invertitu
dinis suspicionem reperiemus.
I.
Veritatem inquirenti,
semel in vitâ de om
nibus, quantum fieri
potest, esse dubitan
dum.
5
10
Quin & illa etiam, de quibus dubitabimus, utile erit
habere pro falsis, ut tantòclariùs, quidnam certiffi
mum & cognitu facillimum sit, inveniamus.
II.
Dubia etiam pro falsis
habenda.
Sed haec interim dubitatio ad solam contemplatio
nem veritatis est restringenda. Nam Quantùm ad usum
vitae, quia persaepe rerum agendarum occasio praete
riret, antequam nos duiis nostris exsolvere possemus,
non rarò quod tantùm est verisimile cogimur amplecti;
vel etiam interdum, etsi è duobus unum altero verifi
milius non appareat, alterutrum tamen eligere.
III.
Hanc interim dubita
tionem ad usum vitae
non esse referendam.
15
20
Nunc itaque, cùm tantùm veritati quaerendae incum
bamus, dubitabimus inprimis, an ullae res sensibiles