| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
55
jori; hinc enim demenda est aquae ab eo sublevatae
gravitas, & ejusdem lentor a, quibus paulatim sisti
posset.
XXVI.
Non plus actionis re
quiri ad motum quàm
ad quietem.
10
15
20
25
30
Cúm autem hîc non agatur de illâ actione, quae in
telligitur esse in movente, vel in eo qui motum sistit,
sed de solâ translatione, ac translationis absentiâ, sive
quiete: manifestum est hanc translationem extra cor
pus motum esse non posse, atque hoc corpus alio modo
se habere, cúm transfertur, & alio, cúm non transfer
tur sive cúm quiescit: adeò ut motus & quies nihil
aliud in eo sint, quàm duo diversi modi.
XXVII.
Motum & quietem esse
tantùm diversos mo
dos corporis moti.
5
10
Addidi praeterea, translationem fieri ex viciniâ cor
porum contiguorum in viciniam aliorum, non autem
ex uno loco in alium: quia, ut suprà explicui b, loci
acceptio varia est, ac pendet nostrâ cogitatione: sed
cùm per motum intelligimus eam translationem quae
sit ex viciniâ corporum contiguorum, quoniam una
tantùm corpora eodem temporis momento ejusdem
mobilis contigua estse possunt, non postumus isti mo
bili plures motus eodem tempore tribuere, sed unum
tantùm.
XXVII.
Motum propriè sum
tum non referri, nisi
ad corpora contigua
ejus quod movetur.
15
20
Addidi denique, translationem illam fieri ex vici
niâ, non quorumlibet corporum contiguorum, sed
eorum duntaxat, quae tanquam quiescentia spectantur.
Ipsa enim translatio est reciproca, nec potest intelligi
corpus AB transferri ex viciniâ corporis CD c, quin
simul etiam intelligatur corpus CD transferri ex vici
ni corporis AB: ac planè eadem vis & actio requi