34
clarè percipi jam dictum esta: quám quid in eodem
corpore
sit color, vel dolor, vel odor, vel sapor, vel
quid
aliud ex iis, quae ad sensus dixi esse referenda.lb>.
Quamvis
enim videntes aliquod corpus, non magis
certi
simus illud existere, quatenus apparet figurarum,
quàm
quatenus apparet coloratum: long tamen evi­
dentiús
agnoscimus, quid sit in eo esse figuratum,
quàm
quid sit esse coloratum.

LXIX.
Longè
aliter cognosci
magnitudinem
figu­
ram
, &c., quàm co­
lores
, dolores, &c.

30

5


Patet
itaque in re idem ess, cúm dicimus nos per­
cipere
colores in objectis, ac si diceremus nos perci­
pere
aliquid in objectis, quod quidem quid sit igno­
ramus
, sed à quo efficitur in nobis ipsis sensus quidam
valde
manifestus & perspicuus, qui vocatur sensus co­
lorum
. In modo autem judicandi permagna est diver­
sitas
: nam quamdiu tantùm judicamus aliquid esse in
objectis (hoc est, in rebus, qualescunque demum illae
sint
, àquibus sensus nobis advenit), quod quidnam sit
ignoramus
, tantùm abest ut fallamur, quin potiús in
eo
errorem praecavemus, quo 'd advertentes nos ali­
quid
ignorare, minús proclives simus ad temerè, de
ipso judicandum. Cúm verò putamus nos percipere
colores
in objectis, etsi revera nesciamus quidnam sit,
quod
tunc nomine coloris appellamus, nec ullam simi­
litudinem
intelligere possimus, inter colorem quem
supponimus
esse in objectis, & illum quem experimur
esse in sensu: quia tamen hoc ipsum non advertimus,
&smulta alia sunt, ut magnitudo, figura, numerus, &c.
quae
clarè percipimus non aliter à nobis sentiri vel,
intelligi
, quàm ut sunt aut saltem esse possunt in ob­
jectis
: facilè in eum errorem delabimur, ut judicemus