| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
33
corporis. Nec sané magis certum est, cúm, exempli
causâ, dolorem sentimus tanquam in pede, illum esse
quid extra nostram mentem, in pede existens, quàm
cúm videmus lumen tanquam in Sole, illud lumen
extra nos in Sole existere; sed utraque ista praeju
dicia sunt primae nostrae aetatis, ut infrà clarè appa
rebit.
LXVII.
In ipso de dolore judi
cio saepe nos falli.
30
5
Ut autem hoc quod clarum est ab eo quod obscu
rum distinguamus, diligentissimé est advertendum,
dolorem quidem & colorem, & reliqua ejusmodi, clarè
ac distinctè percipi, cúm tantummodo ut sensus, sive
cogitationes, spectantur. Cúm autem res quaedam esse
judicantur, extra mentem nostram existentes, nullo
planè modo posse intelligi quaenam res sint, sed idem
planè esse, cúm quis dicit se videre in aliquo corpore
colorem, vel sentire in aliquo membro dolorem, ac si
diceret se id ibi videre vel sentire, quod quidnam sit
planè ignorat, hoc est, se nescire quid videat aut sen
tiat. Etsi enim, minús attendendo, sibi facilè persuadeat
se nonnullam ejus habere notitiam, ex eo quôd sup
ponat esse quid simile sensui illi coloris aut doloris,
quem apud se experitur: si tamen examinet quidnam
sit, quod iste sensus coloris vel doloris, tanquam in
corpore colorato vel in parte dolente existens, reprae
sentet, omnino advertet se id ignorare.
LXVIII.
Quomodo in istis id,
quod clarè cognosci
mus, ab eo in quo
falli possumus, sit di
stinguendum.
10
15
20
25
Praesertim si consideret, se longè alio modo cogno
scere, quidnam sit in viso corpore magnitudo, vel fi
gura, vel motus (saltem localis: Philosophi enim, alios
quosdam motus locali diversos effingendo, naturam
ejus sibi minús intelligibilem reddiderunt), vel situs,
vel duratio, vel numerus, & similia, quae in corporibus