292
quos multò faciliùs fluunt quàm per ae [...] rem circumja­
centem
, à quo idcirco juxta magnetem retinentur; ut
etiam
, propter meatus quos habent in Terrâ interiore,
major
est earum copia in toto ae [...] re, aliisque corporibus
Terram
ambientibus, quàm in coelo. Et ita, quantum
ad vim magneticam, eadem planè omnia putanda sunt
de
uno magnete, respectu alterius magnetis, ac de
Terrâ, quae ipsa maximus magnes dici potest.

CLII.
Cur
unus magnes ad
alium
se convertat &
inclinet
, eodem modo
atque
ad terram a.

25

30

5


Neque
verò duo magnetes se tantùm ad invicem
convertunt
, donec polus Borealis unius polum Austra­
lem
alterius respiciat; sed praeterea postquam sunt ita
conversi
, ad invicem accedunt, donec se mutuò con­
tingant
, si nihil ipsorum motum impediat. Notandum
enim
est particulas striatas celerrimè moveri, quamdiu
versantur
in meatibus magnetum, quia ibi feruntur
impetu primi elementi ad quòd pertinent; cùmque inde
egrediuntur
, occurrere particulis aliorum corporum,
easque
propellere, quoniam hae, ad secundum aut
tertium
elementum pertinentes, non tantum habent
celeritatis
. Ita illae quae transeunt per magnetem O,

celeritate
quâ seruntur ab A ad B, atque à B ad A,
vim
acquirunt ulteriùs progrediendi secundùm lineas