| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
275
ellipticos, & globulos, per ipsos transire laborantes,
impingere in eorum parietes secundùm minores dia
metros istarum ellipsium, sicque vim habere illis fi
guram circularem restituendi a. Et quamvis ista vis in
singulis globulis secundi elementi exigua sit, quia ta
men assiduè quamplurimi per ejusdem arcûs quam
plurimos poros meare conantur, illorum omnium
vires simul junctae atque in hoc conspirantes, ut
arcum reducant, satis magnae esse possunt. Arcus au
tem diu intentus, praesertim si sit ex ligno aliâve
materià non admodum durâ, vim resiliendi paullatim
amittit: quia ejus meatum figurae, longo attritu parti
cularum materiae per ipsos transeuntis, sensim ad ea
rum mensuram magis & magis aptantur.
CXXXII.
Cur sit rigidum instar
arcûs; & generaliter,
cur rigida, cùm in
flexa sunt, sponte re
deant ad priorem
figuram.
15
20
25
30
5
10
Hactenus naturas ae [...] ris, aquae, terrae, & ignis, quae
hujus globi, quem incolimus, elementa vulgò censen
tur, simulque praecipuas eorum vires & qualitates ex
plicare conatus sum; sequitur nunc, ut etiam agam de
magnete b. Cùm enim ejus vis per totum hunc Terrae
globum sit diffusa, non dubium est, quin ad generalem
ejus considerationem pertineat. Jam itaque revocemus
nobis in memoriam, particulas illas striatas primi
elementi, quae suprà in tertiae partis articulo 87c, &
sequentibus, satis accuratè descriptae sunt. Atque id
omne, quòd ibi ab articulo 105 ad 109 d de sidere I
dictum est, de Terrâ hîc intelligentes, putemus esse
multos meatus in mediâ ejus regione, axi parallelos,