| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
247
num quasi lanugine vestitae, minium componunt. Ac
denique spiritus & exhalationes, nonnulla etiam me
talla, ut aes, ferrum, stibium, ex terrâ interiore ad
exteriorem adducunt.
LXXII.
Quomodo metalla ex
terrâ interiore adex
tertiorem perveniant,
&squomodo minium
fiat.
25
30
Notandumque est, ista metalla ferrè tantùm ascen
dere ex iis partibus terrae interioris, quibus fragmenta
exterioris immediatè conjuncta sunt. Ut ex. gr. in hac
figurâ, ex 5 versus v, quia per aquas evehi non pos
sunt. Unde fit, ut non passim omnibus in locis metalla
reperiantur.
LXXXIII.
Cur non in omnibus
terrae locis metalla
inveniantur.
5
10
Notamdum etiam, haec metalla per terrae venas ver
sus radices montium solere attolli, ut hîc versus v,
ibique potissinmum congregari, quia ibidem terra plu
ribus rimis quàm in aliis locis fatiscit & quidem in
iis montium partibus, quae Soli meridiano vel Orienti
obversae sunt, magis quàm in aliis congregari, quia
major ibi est calor, cujus vi attolluntur. Et ideò etiam
in illis praesertim locis à fossoribus quaeri solent.
LXXIV.
Cur potissimùm inve
niantur in radicibus
montium, versus Me
ridiem & Orientem.
15
Neque putandum est, ullà unquam fodiendi perti
naciâ, usque ad interiorem terram posse perveniri:
tum quia exterior nimis est crassa, si ad hominum vi
res comparetur; tum praecipus propter aquas inter
medias, quae eò majore cum impetu salirent, quò pro
fundior esset locus in quo primùm aperirentur earum
venae, fossoresque omnes obruerent.
LXXV.
Fodinas omnes esse in
terrâ exteriore; nec
posse unquam ad in
teriorem fodiendo
perveniri.
20
25
Exhalationum particulae tenuissimae, quales paullò
antè descriptae sunt a, nihil nisi purum ae [...] rem solae
componunt, sed tenuioribus spirituum particulis facilè