243
infrà campos & montes magnae sint cavitates aquis
plenae
, non dubium est, quin multi quotidie vapores,
hoc
est, aquae particulae vi caloris ab invicem dis­
junctae
ac celeriter motae, usque ad exteriorem cam­
porum
superficiem atque ad summa montium juga
perveniant;
videmus enim etiam plerosque istiusmodi
vapores
ulteriùs usque ad nubes attolli, ac faciliùs
per
terrae meatus ascendunt, ab ejus particulis sus­
fulti, quàm per ae [...] rem, cuius fluidae ac mobiles par­
ticulae
ipsos ita fulcire non possunt. Postquam autem
isti
vapores sic ascenderunt, frigore succedente tor­
pescunt
, & amissâ vaporis formâ rursus in aquam ver­
tuntur;
quae aqua descendere non potest per eosdem
illos
meatus, per quos vapor ascendit, quia sunt ni­
mis
angusti; sed aliquantò latiores vias invenit, in
intervallis
crustarum sive corticum, quibus tota exte­
rior
terra conflata est quae viae ipsam obliquè secun­
dùm
vallium & camporum declivitatem deducunt.
Atque
ubi istae subterranae aquarum viae in super­
ficie
montis, vel vallis, vel campi terminantur ibi
fontes
scaturiunt, quorum rivi multi simul congregati
flumina
componunt, & per decliviores exterioris ter­
rae
superficiei partes in mare labuntur.

LXIV.
De
Terrâ exteriore, &
de
origine fontium.

25

30

5

10

15

20


Quamvis
autem assiduè multae aquae ex montibus
versus
mare fluant, nunquam tamen idcirco cavitates
ex
quibus ascendunt, possunt exhauriri, nec mare au­
geri
. Haec enim terra exterior non potuit modo paullò
antè
descripto a agenerari, nempe ex fragmentis corpo­