| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
21
fallamur, quia nemo est qui velit falli. Sed longè aliud
est velle fallli, quàm velle assentiri iis, in quibus cont
tingit errorem reperiri. Et quamvis revera nullus sit,
qui expresse velit falli, vix tamen ullus est, qui non
saepe velit iis assentiri, in quibus error ipso inscio con
tinetur. Quin & ipsa veritatis assequendae cupiditas
persaepe efficit, ut ii qui non recte sciunt quâ ratione
sit assequenda, de iis quae non percipiunt judicium
ferant, atque idcirco ut errent.
XLII.
Quomodo, quamvis no
limus falli, fallamus
30
5
Certum autem est, nihil nos unquam falsum pro
vero admissuros, si tantùm iis assensum praebeamus quae
clarè & distinctèpercipiemus. Certum, inquam, quia,
cùm Deus non sit fallax, facultas percipiendi quam no
bis dedit, non potest tendere in salsum; ut neque etiam
facultas assentiendi, cùm tantùm ad ea quae clarè per
cipiuntur se extendit. Et quamvis hoc nullà ratione
probaretur, ita omnium animis à naturâ impreitum est,
ut quoties aliquid clarè percipimus, ei sponte assentia
mur, & nullo modo possimus dubitare quin sit verum.
XLIII.
Nos nunquam falli,
cùm solis clarè & di
stinctè perceptis as
sentimur.
10
Certum etiam est, cùm assentimur alicui rationi
quam non percipimus, vel nos falli, vel casu tantùm
incidere in veritatem, atque ita nescire nos non falli.
Sed sanè rarò contingit, ut assentiantur iis, quae adver
timus à nobis non esse percepta: quia lumen naturae
nobis dictat, nunquam nisi de re cognità esse judican
dum. In hoc autem frequentissimè erramus, quòd multa
putemus à nobis olim fuisse percepta, iisque, memoriae
mandatis, tanquam omnino perceptis assentiamur,
quae tamen revera nunquam percepimus.
XLIV.
Nos semper malèjudi
care, cùm assentimur
non clarè perceptis,
etsi casu incidamus
in veritatem; idque
ex eo contingere,
quòd supponamus ea
fuisse antea satis à
nobis perspecta.
20
25
Quin & permulti homines nihil planè in totâ vitâ
percipiunt satis rectè, ad certum de eo judicium feren-