| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
215
mistam, & ad ipsam quoque esse referendas illas par
ticulas terrestres, quae cursum ejus sequutae, caeteris
celeriùs moventur, quales sunt eae omnes quae ae [...] rem
componunt. Advertendum proeterea, materiam primi
elementi, caeteris paribus, majorem vim habere ad
corpora terrestria deorsum pellenda, quàm globulos
secundi, quia plus habet agitationis; & hos majorem,
quàm particulas terrestres ae [...] ris quas secum movent,
ob similem rationem. Unde sit, ut ex solâ gravitate
non facilè possit aestimari, quantum in quoque corpore
materiae terrestris contineatur. Et fieri potest, ut quam
vis, exempli caussâ, massa auri vicies plus ponderet,
quàm moles aquae ipsi aequalis, non tamen quadruplo
vel quintuplo plus materiae terrestris contineat: tum,
quia tantundem ab utrâque subducendum est, propter
ae [...] rem in quo ponderantur; tum etiam, quia in ipsâ
aquâ, ut & in omnibus aliis liquidis corporibus, prop
ter suarum particularum motum, inest levitas a, res
pectu corporum durorum.
XXV.
Ejus quantitatem non
respondere quantitati
materiae cujusque cor
poris.
30
5
10
15
Considerandum etiam, in omni motu eite circulum
corporum quae simul moventur, ut jam suprà osten
sum est b, nullumque corpus à gravitate suâ deorsum
ferri, nisi eodem temporis momento aliud corpus ma
gnitudine ipsi aequale, ac minùs habens gravitatis,
sursum feratur. Unde sit, ut in vase, quantumvis
profundo & lato, inseriores aquae alteriusve liquoris
guttae, à superioribus non premantur; nec etiam pre
mantur singulae partes fundi, nisi à totidem guttis,
quot ipsis perpendiculariter incumbunt. Nam, exem