| Descartes, René Principia philosophiae 1644 |
|
184
gantur in superficie convexâ materize vorticis AEIO,
quae Cometam adhuc involvit, & refractio illa ipsos
removeat à perpendiculari, juxta ea quae in Dioptricâ
explicui a: quia nempe radii isti multò difficiliùs tran
seunt per hanc materiam vorticis AEIO, quàm per
illam vorticis AEVX: unde sit, ut longè pauciores
perveniant ad Cometam, quàm si refractio ista non
fieret; hique pauciores, inde ad oculum reflexi, pos
sunt esse nimis debiles ad eum movendum. Alia verò
ratio est, quòd valde sit credibile, quemadmodum ea
dem semper Lunae facies terram respicit, ita semper
eandem cujusque Cometae partem versùs centrum vor
ticis in quo versatur, converti, eamque solam radiis
reflectendis aptam esse. Sic nempe, cùm Cometa est
in 2, illa ejus pars quae radios potest remittere, oppo
sita est centro S, nec ideò videri potest ab iis qui sunt
juxta F sed progrediendo à 2 ad 3, invertit se brevi
tempore versùs F, atque ideò ibi tunc incipit videri.
Nam rationi valde consentaneum est, primò, ut pute
mus, dum Cometa transit ab N per C versus 2, illam
ejus partem quae sideri S obversa est, magis agitari &,
rarefieri propter actionem istius sideris, quàm aliam
partem ab eo aversam. Secundò, ut putemus agita
tione istâ, tenuiores & (ut ita loquar) molliores par
ticulas tertii elementi, quae sunt in ejus superficie, ab
eâ separari: unde sit ut radiis reflectendis aptior eva
dat, quàm superficies alterius partis. Quemadmodum
ex iis quae de igne infrà dicuntur b, poterit intelligi,