161
pulsum materiae ipsam circumfluentis: atque interim si
mutentur
causae, ob quas priùs minuta fuerat illa vis,
quâ materia vorticis O tendit versus I, jamque è con­
tra
augeatur, repelletur rursus materia vorticis I à P
versus
Y, & hoc ipso materia primi elementi, supra
maculam
desg diffusa, minuetur, & simul novae ma­
culae
in ejus superficie generabuntur, quae paulatim
ipsius
lumen obtundent; & denique, si causa perse­
veret
, plan tollent, atque omnem locum istius mate­
riae
primi elementi occupabunt. Cùm enim globuli
vorticis
I, qui sunt in exteriori ejus circumferentiâ
APBM, magis solito prementur, magis etiam pre­
ment
illos, qui sunt in interiori circumferentiâ xx,
quique
ita pressi, & ramosis particulis aetheris illius,
quem
circa sidera generari diximus a, intertexti, non
facilem
transitum praebebunt particulis striatis, aliisve
non
minutissimis materiae primi elementi, supra ma­
culam
desg diffusae: unde fiet, ut ipsae ibi perfacil` in
maculas
congregentur.

CXII.
Descriptio
stellae pau­
latim
disparentis.

10

5

10

15


Obiterque
hîc est notandum, particulas striatas in
omnibus
istis macularum corticibus continuos sibi
meatus
excavare ac per omnes simul, tanquam per
unam
solam maculam, transire. Formantur enim istae
maculae
ex ipsâ materiâ primi elementi, & ideò ini­
tio
sunt mollissimae, istisque striatis particulis facilem
viam
praebent. Quod idem de aethere circumfuso dici
non
potest; quamvis enim crassiores ejus particulae
nonnulla
etiam istorum meatuum vestigia retineant,
quoniam
ex macularum dissolutione genitae sunt: quia
tamen
motui globulorum secundi elementi obsequun­