| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
156
fusum redeundo, quendam ibi quasi vorticem compo
nunt. Quae verò ab istis meatibus capi non possunt,
vel occursu particularum hujus aetheris dissolvuntur,
vel per partes vicinas eclipticae QH in coelum abire
coguntura. Quippe notandum est particulas striatas,
quae singulis momentis ad superficiem sideris I appel
lunt, non esse tam multas, ut repleant omnes meatus
ad mensuram suam excavatos in maculis esg: quia
etiam in coelo non replent omnia intervalla, quae sunt
inter globulos secundi elementi; sed magna copia
subtilioris materiae illis admixta esse debet, propter
varios istorum globulorum motus; quae materia sub
tilior cum ipsis ingrederetur istos meatus, nisi parti
culae striatae, ab alio sideris hemisphaerio reflexae, ma
jorem haberent vim ad illos occupandos. Quae verò
hîc de particulis striatis per hemisphaerium esg ingre
dientibus sunt dicta, de iis etiam quae ingrediuntur
per hemisphaerium edg sunt intelligenda: quòd nempe
sibi alios meatus, à prioribus planè diversos, exca
vârint, per quos semper plurimae fluunt à d versus s in
sidere I ac maculis ipsum circuindantibus; & deinde,
in omnes partes reflexae, per aetherem xx revertuntur
ad d, cùm interim tot dissolvuntur, vel exeunt versùs
eclipticam, quot novae à polo B accedunt.
CVIII.
Quomodo materia pri
mi elementi per istos
meatus fluat.
5
10
5
10
15
20
Residuum autem materiae primi elementi, quod in
spatio I continetur, circa axem sd gyrando, semper
inde recedere conatur; ideòque quosdam exiguos
meatus sibi ab initio formavit, semperque polstea con
servat in maculâ desg, qui priores decussatim interse
cant, & per quos aliquid istius materiae solet effluere,