| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
111
lus esset in C, & ad Y cùm baculus esset in G atque
ita ipsa semper existeret in lineâ rectâ ACG. Ac
deinde conferamus etiam eam vim, quâ idem lapis,
actus in sundà secundùm lineam circularem ABF, re
cedere conatur à centro E, secundùm lineas rectas
AD, BC, sG, cum conatu qui remaneret in formicâ,
si vinculo vel glutino aliquo detineretur in puncto A
supra baculum EY, dum interim iste baculus eam de
ferret circa centrum E per lineam circularem ABF;
ac ipsa totis viribus conaretur ire versùs Y, atque ita
recedere à centro E secundùm lineas rectas EAY,
EBY, & similes.
LVIII.
Quomodo ea quae cir
culariter moventur,
conentur recedere à
centro sui motûs.
15
5
5
10
Scio quidem motum istius formicae fore initio tar
dissimum, atque ideò ejus conatum, si tantùm ad prin
cipium motùs referatur, non videri magnum esse posse:
atqui profectò non plan nullus est, & dum sortitur
effectum, augetur, ado ut motus ex eo proveniens sa
tis celer esse possit. Nam, ut adhuc alio utamur exem
plo, si E Y sit canalis, in quo
globulus A contineatur, pri
mo quidem temporis mo
mento, quo iste canalis age
tur in gyrum circa centrum
E, globulus A motu tantùm
tardissimo progredietur ver
sus Y; sed secundo momento
paulò celeriùs incedet: priorem enim vim retinebit,
ac praeterea novam acquiret à novo conatu recedendi
à centro E: quia, quandiu durat motus circularis,
tamdiu ille conatus durat, & quasi renovatur singulis
momentis. Atque hoc experientia confirmat: si enim