| Delfino, Federico De fluxu et refluxu aquae maris 1559 |
|
appropinquando, nunc ab eo elongando. ex his autem stel
larum motibus satis clarum est, motum stellarum fixarum ag
gregatum ex motu contrariæ, & motu trepidationis octauæ
sphæræ quandoque esse secundum successionem signorum,
& nunc uelociter, & nunc tarde: et quandoque esse stationa
rium: & quandoque esse, contra successionem signorum supra
diuersitatem, situm capitis arietis, et libræ octauæ sphæræ
in suis paruis circulis, seu in circumferentiis suorum circulo
rum paruorum. difficile enim multum fuit antiquis huius mo
tus reperire modum: et ob hoc diuersi diuersos modos hu
ius motus imaginati sunt. aliqui enim dicebant auges planeta
rum, et stellas fixas moueri per 900 annos continue uersus
orientem usque ad grad. VII. deinde per alios 900 annos tan
dem uersus occidentem. Abategni uero dicebant eas moueri
in 66 annis, et 4 mensibus uersus orientem continue per u
num gradum. Alphragranus autem putauit eas in 100 annis
unum gradum perficere uersus orientem continue. meus er
go auguum motus, et stellarum fixarum secundum imagina
tionem dictam est arcus zodiaci, seu eclipticæ primi mobilis,
seu decimæ, descriptus à capite arietis nonæ sphæræ, seu cen
tro parui circuli arietis octauæ à principio cuiuscunque aræ
uolucris usque ad tempus tuum propositum. sed meus mo
tus accessus, et recessus octauæ sphæræ, et arcus circuli par
ui arietis octauæ sphæræ, incipiendo à puncto circuli magni a
rietis octauæ sphæræ septentrionali distante à sectionibus ip
sius circuli parui cum ecliptica nonæ sphæræ per quartas par
ui circuli usque ad locum capitis arietis octauæ in suo paruo
circulo ad tempus tuæ aræ propositum secundum ordinem si
gnorum, seu uersus orientem procedendo computat: æqua
tio autem octauæ sphæræ est arcus eclipticæ nonæ sphæræ in
ter centrum parui circuli, seu caput arietis nonæ sphæræ, et
circulum magnum per polos zodiaci nonæ sphæræ, et caput
arietis octauæ sphæræ in suo circulo paruo transeunte in
terceptus.
Cum autem meus motus accessus, et recessus octauæ sphæræ