ILLVSTRISSIMO ET REVERENDISS.CARDINALI TVRNONIO &c.

VTINAM, uir præstantissime, cogitationes hominum uirtute præ­
stantium
sedem ac domicilium ita propinquum inuenirent in animis
Principum
, & eorum, qui opibus abundant, ut ne diuturna peregri
natio
, ante quàm ad agendum aggrederentur, uitam eorum termi­
naret
. atque utinam potius, ut omni benignitate subleuandi susten­
tandique; sunt, non contra multorum iniuriis uexarentur, multaque;, ab
iniquis
ad impediendum excogitata, reperirent, quibus institutus cum
laude
cursus interrumpitur, & omnis ad præclare agendum uia plane
præcluditur
. non enim earum modo uirtutum copia fioreret ætas no
stra
, quæ antiquam exornarunt, atque illustrarunt; sed cum ueræ ac
diuinæ
Christianæ religionis, diuino quodam munere, patefacta co­
gnitio
sit, qui fons uberrimus est, ex quo bona omnia, ex quo ma­
nat
ipsa felicitas; fructus ferret ita præstantes, ut antiquis sæculis lon
ge
omnibus antecelleret. propterea uidemus euenire ut, cum in ali
qua
orbis terrarum parte tanquam ex nubibus huiusce corruptæ æta­
tis
lumen erumpit alicuius magnanimi excelsique; Principis; omnes
probitate
ac uirtute præditi, non secus atque uolucres, post aliquod
dierum
imbrem, lætæ solis radios excipientes, madefactas ac dissi­
patas pennas exiccant, apteque; conformant, recipiunt animos, eosque;
ad
illorum nomina per illustres orbis terrarum partes gestanda, & ad
eximias
laudes longinquis nationibus significandas instituunt. quæ
cum
omnia, ut est non minus prudentia omnique; uirtute, quàm nobi
litate
, excellens, Federicus Baduarius perspicue uideret, planeque;
intelligeret;
mentem intendit in eam curam, ut tam multa tamque; gra
uia
, ingenuarum doctrinarum studiis aduersa, nouis consiliis atque
institutis
, Deo duce, superaret: & quemadmodum rapidis flumini­
bus
, inusitato impetu extra ripas diffluentibus, obsistitur aggeribus
multiplici
strue lignorum compactis; ita multos in unum cœtum ui­
ros
coegit, Christiana mente, uitæque innocentia, & doctrinæ laude in
signes
: quo ex cœtu nostra exorta est Academia: quæ tum in ser­
monibus
eruditis, ad litteras, aut ad præsentem rerum humana­
narum statum spectantibus, horas collocans, suaque;, aut aliorum
scripta
, uel recentia, uel temporis uetustate abdita, ingeniosis cor­
rectionibus
aut commentariis illustrans [...] , & ad communem studioso­
rum
utilitatem diuulgans, sperat edituram se gentibus exempla ita
præclara
, ut præsidiis ita firmis, ubi res poscere uidebitur, constitutis,
aut
ita uitiosis moribus extinctis atque sublatis, nouam imaginem,
nouamque formam, si nos tanto munere Deus impertiuerit, orbis ter­
rarum
accipiat. His nostris consiliis atque actionibus, minime dubi­