noctis: non enim semper eadem hora diei fiunt sicut manife­
stum
est obseruantibus huiusmodi fluxum, & refluxum, seu
crementum
, & decrementum, & quietem falsam aquæ maris.
Ex dictis apparet, quòd aqua maris habet motum accessio­
nis
, seu crementi in die semel, & in nocte semel.

Similiter apparet, quòd aqua maris habet motum recessionis,
seu
decrementi in die semel, & in nocte semel.

Apparet etiam quòd accessio, seu crementum aquæ maris non
incipit
eadem hora diei, uel noctis semper, sed diuersis horis,
& similiter recessio, seu decrementum.

Et etiam tempus, in quo tam accessio, seu crementum, quàm
recessio
, seu decrementum aquæ maris inordinate procedit,
quando
scilicet luna est in quadraturis eius cum sole prima, sci
licet
uel secunda.

Fiunt aliquando maximi aquarum cursus, aliquando minimi,
& aliquando medio modo se habentes, seu mediocres, quan­
do
scilicet luna fuerit in omni alio loco à sole, præter hæc qua­
tuor
, uidelicet in coniunctione, uel oppositione, aut quadra­
tura
eius prima, aut secunda cum sole.

Fiunt aliquando maxima crementa aquarum, aliquando mi­
nima
, & aliquando medio modo se habentia.

Fiunt similiter aliquando maxima decrementa aquarum, ali­
quando
minima, & aliquando medio modo se habentia.

Incrementa, seu argumentationes aquarum fiunt aliquando
maiora
, aliquando minora.

Maximi cursus, seu motus aquarum fiunt luna coniuncta soli,
& maxima crementa, & decrementa.

Maximi cursus, seu motus aquarum similiter fiunt luna oppo­
sita
soli, & maxima crementa, & decrementa, & maiora quàm
tempore
coniunctionis luna cum sole: corpora enim superio­
ra
infundunt uir tutes suas in istis inferioribus per motum eo­
rum
, & lumen: quanto enim plus habent de lumine, tanto
plus
, & fortius operantur: & quia in oppositione lunæ cum
sole
, luna est plena lumine, & lumen eius est uersus nos, ideo
rationabile
est, ut causentur maiora crementa, & decrementa