| Delfino, Federico De fluxu et refluxu aquae maris 1559 | ||||||
|
2
medium noctis in quarta nocturna fluxus) distans ab occasu
per 45 gradus, & à medio noctis similiter. fortia pro refluxu
sunt punctum medium inter meridiem, & occasum in quarta
diurna refluxus, distans à meridie per 45 gradus, & ab occa
su similiter: & punctum medium inter medium noctis, & or
tum, in quarta nocturni refluxus, distans à medio noctis per
45 gradus, & ab ortu similiter: & sicut puncta debilia distant
adinuicem per quartam cæli; ita ista fortia distant adinuicem
per quartam cæli, habentibus orizontem rectum.
Sciendum est etiam tertio, quòd, præter ista octo puncta di
cta, habentibus orizontem rectum, sunt multa alia puncta æ
quipotentia, seu æqualis uirtutis: & talia puncta sunt omnia
puncta cæli æqualiter distantia, & quatuor punctis principali
bus cæli, quæ puncta principalia cæli sunt puncta orientis, pun
ctum occidentis, punctum meridiei, & punctum mediæ no
ctis, uel à quatuor punctis fortibus cæli, quod est idem: in
quartis tamen contrariæ operationis. sunt enim omnia talia
puncta æqualis uirtutis, seu æquipotentia in mouendo aquam
maris: in orizonte autem obliquo aliter est, ut infra uidebitur.
Sciendum est quarto, quòd sol, & luna omni mense sunt si
mul in eodem signo, gradu, & minuto; & iste situs appella
tur coniunctio lunæ cum sole. inde ad octo dies, uel circa lu
na est elongata à sole per motum eius proprium per quartam
partem cæli: & hæc elongatio appellatur quadratura prima
lunæ cum sole. inde ad 14 dies, uel circa, est elongata à sole,
per aliam quartam partem cæli, & sic per medietatem cæli. &
hæc distantia appellatur oppositio lunæ cum sole, seu plenilu
nium. inde ad 21 dies, uel circa, est elongata ab oppositione
eius cum sole, seu plenilunio, per aliam quartam partem cæ
li, accedens ad ipsam solem. & hæc distantia appellatur qua
dratura secunda lunæ cum sole. & tunc luna distat à sole per
quartam partem cæli, sicut distabat in quadratura prima.
accedit ad coniunctionem eius cum sole. inde ad 20 dies, uel
circa luna est iterum cum sole, & ei coniuncta, sicut pri
mo fuit.