| Commandino, Federico Liber de centro gravitatis solidorum 1565 | ||||||
|
PROBLEMA I. PROPOSITIO X.
DATA qualibet pyramide, fieri potest, ut fi
gura solida in ipsa in scribatur, & altera circumscri
batur ex prismatibus æqualem altitudinem ha
bentibus, ita ut circumscripta inscriptam excedat
magnitudine, quæ minor sit quacunque solida ma
gnitudine proposita.
Sit pyramis, cuius basis
triangulum abc; axis de.
Sitque prisma, quod eandem
basim habeat, & axem eun
dem. Itaque hoc prisma
te continenter secto bifa
riam, plano basi æquidistan
te, relinquetur tandem pris
ma quoddam minus pro
posita magnitudine: quod
quidem basim eandem ha
beat, quam pyramis, & a
xem ef. diuidatur de in
partes æquales ipsi ef in
punctis ghklmn: & per
diuisiones plana ducantur:
quæ basibus æquidistent,
erunt sectiones, triangula
ipsi abc similia, ut proxi
me ostendimus. ab uno
quoque autem horum trian
gulorum duo prismata con
struantur; unum quidem
ad partes e; alterum ad