ALEXANDRO FARNESIO
CARDINALI
AMPLISSIMO.
ET
OPTIMO.

Cvm multæ res in mathematicis
disciplinis
nequaquam satis ad­
huc
explicatæ sint, tum perdif­
ficilis
, & perobscura quæstio
est
de centro grauitatis corpo­
rum
solidorum; quæ, & ad co­
gnoscendum
pulcherrima est,
& ad multa, quæ à mathematicis proponuntur, præ­
clare
intelligenda maximum affert adiumentum. de
qua
neminem ex mathematicis, neque nostra, neque
patrum
nostrorum memoria scriptum reliquisse sci­
mus
. & quamuis in earum monumentis literarum non
nulla
reperiantur, ex quibus in hanc sententiam addu
ci
possumus, vt existimemus hanc rem ab ijsdem vber­
rime
tractatam esse; tamen nescio quo fato adhuc
in
eiusmodi librorum ignoratione versamur. Archi­
medes
quidem mathematicorum princeps in libello,
cuius
inscriptio est, κέντρα βάρων ἐπιπέδων, de centro pla­
norum
copiosissime, atque acutissime conscripsit: &
in
eo explicando summam ingenii, & scientiæ gloriam est
consecutus. Sed de cognitione centri grauitatis corporum
solidorum nulla in eius libris litera inuenitur. non mul
tos
abhinc annos MARCELLVS II. PONT. MAX.