| Ceva, Giovanni Geometria motus 1692 | ||||||
|
Nouum genus Balistæ
Explicatio.
Tab. 9.
IN hac figura exprimitur nouum genus Bali
stæ, quæ machina præsertim in mole maio
ri, non parum vtilitatis afferre potest rei mi
litari ad eiaculanda missilia, vt demonstra
bitur. Ex eius verò partibus, quas subinde
recenseo, etiam modus structuræ apparebit.
AM, MX sunt brachia. Punctum M centrum machi
næ. Per cauitatem M transit telum emissum. Infra M in
seritur manubrium, vt in balistis vulgaribus. Extremis
capitibus A, N adnectitur funis. Puncta A, E, F, G, I, K
sunt in linea recta. Interualla AE, EF, FG, GI, IK sunt (li
cèt non necessariò) æqualia. Altitudinis, seu commissuræ
KL, IH, GD, FC, EB sunt perpendiculares rectæ occultæ
KA. Singulæ autem, dum curuatur arcus, aperiuntur cer
ca centra K, I, G, F, E. Hinc sequitur vt funis ex medio
dum attrahitur in O, aperiantur prædictæ commissuræ, seu
nodi, & curuentur vtraque brachia, vt in eorum altero ap
paret punctis notato. Quilibet ex his nodis arctissimè strin
gitur supernè, a suo elaterio, vt videre est in L, H, D, C, B.
Elateria autem quò propinquiora centro M tanto maiora,
& crassiora debent esse remotioribus: Hinc fit vt, propter
molem opportunè auctam, æquè facilè aperiantur, ac cæ
tera; & vice versa, propter crassitiem maiorem, sibi relicta
validiùs restringantur. Cuius rei paulo infra rationem
dabimus.
His positis facile est ostendere, quantum præstet hu
iuscemodi machina vulgaribus & communibus balistis.
Primùm, in Triangulo ALK cùm altitudines EB, FC,
GD, IH, KL sint perpendiculares, ideoque parallelæ, hinc