3

AX. II.

SPatium iuxta imaginem velocitatum quamcunque
exactum
, vel iuxta æquatricem imaginis est maius eo
spatio
, quod curreretur eodem tempore minima eiusdem
imaginis
velocitate; sed minus eo, quod velocitate ma­
xima
.

AX. III.

TEmpus, quo curritur spatium iuxta quamlibet tem­
poris
imaginem, maius est eo, quo idem spatium
curreretur
maxima velocitate, sed contra minus eo altero,
quo
ipsum spatium minima velocitate exigeretur, earum
videlicet
, quæ sunt in genesi, aut imagine velocitatum pro­
positi
motus, cuius nempe illa est imago temporis. Fit er­
go
, vt tempus æquale ei, quo illud ipsum spatium currere­
tur
iuxta propositam imaginem, sit inter vtrumque dicto­
rum
temporum maximi, & minimi.

AX. IV.

QVæcunque excogitetur figura plana, vel est paralle­
logrammum
, vel acuminata figura, aut ex his com­
positum
. Has tamen figuras inter binas volu­
mus
parallelas, ita vt vnum latus sit ipsas nectens normali­
ter
parallelas, quanquam etiam loco parallelarum possint
esse
puncta, nempè vbi desinunt in acuminatas prorsus
figuras
.

PROP. I. THEOR. I.

TEmpora, quibus duo motus complentur sunt in ra­
tione
imaginum homogenearum ipsorum temporum.