64

PROP. XX. THEOR. XVI.

SI à quibuscunque figuris fuerint duo solida, hæc inter­

se erunt vt solida alia genita ex conuersione illarum
figurarum
circa communem sectionem similium, æqua­
lium
, ac interse coeuntium figurarum.

Tab. 6. Fig. 9.

Solidum à figura ABC sit CAFDBC, & quod est à fi­
gura
GLH esto HGILH. Dico illud ad hoc solidum esse
vt
rotundum natum ex conuersione figuræ ABC circą
axem
CE ad rotundum ortum ex conuersione figuræ GLH
circa
axem HL. Opportet tamen angulos ACF, GHI
æquales
esse. Intelligantur prismata triangularia, quorum
bases
ACF, GHI, & altitudines CE, HL; hoc est sint ipsa
solida
prismatica AFCEBD, GIHLMK. Solidum à figu­

ra
ABC ad prisma AFCEBD habet eandem rationem,
quam
solidum rotundum ortum ex conuersione siguræ
ABC circa axem CE ad cylindrum natum ex rotatione
ABEC circa eundem axem CE; hic verò cylindrus ad cy­
lindrum
alium natum ex rotatione rectanguli GMLH cir­
ca
axem HL est vt prisma, cuius basis ACF, altitudineque
CE
ad alterum prisma basem habens GHI similem ipsi CF
(nam
circa angulos æquales H, C sunt latera etiam pro­
portionalia
, nempe æqualia) & altitudinem HL. Solidum
præterea
, hoc est prisma GKHM ad solidum, quod est à

plano
GLH habet eandem rationem, ac cylindrus, qui fit
ex
conuersione rectanguli HM circa axem HL ad solidum
rotundum
ortum ex circumactione figuræ GLH circa ip­
sum
axem HL, ergo ex æquali erit solidum à figura ABC
ad
solidum à figura GLH, vt rotundum ex rotatione figu­
ABC circa axem CE ad rotundum alterum ex conuer­
sione
alterius figuræ GLH circa axem HL. Quod &c.