42
ctum iuxta tendentias rectas, obliquatur tamen ob subse­
quentes
, aliò tendentes nisus, & ob id distrahitur punctum
ipsum
à priori tendentia, idem accidit ex alia parte si re­
flaxisset idem punctum, nempe hinc inde vnicam rectam
eandemque
, continuantibus oppositis ad idem punctum
directionibus
, ergo directio, & tangens vna, & eadem est
recta
.

Pr. 7. huius.

Corollarium.

Hinc sequitur, vnicam lineam dicendam esse, cum à quo­
cunque
illius puncto vnica tantùm ex vtraque parte egre­
ditur
tangens.

DEF. III.

QVòd si ex aliquo puncto duæ tangentes hinc inde
egredientes
angulum efficiant; tunc propositam li­
neam
inflexam dicemus, & punctum, in quo sunt
contactus
, inflexionis appellabitur.

Corollarium I.

Ab hisce deffinitionibus, & priori coroll. manat artificium
componendi
duas curuas, vel curuam & rectam, adeout vni­
cam
lineam efforment, nullumque angulum; nempe cum sic
inuicem
iungamus, vt tangentes ad punctum connexus, vnam
tantùm
rectam efficiant.

Corollarium II.

Sed & illud patet, quibus angulis inflectantur lineæ inui­
cem
compositæ, si ad punctum inflexionis angulum tangen­
tium
obseruauerimus, sunt enim interse æquales, licèt diuer­
sa
speciei, cum vnus sit curuilineus, & rectilineus alter.