| Ceva, Giovanni Geometria motus 1692 | ||||||
|
PROP. VI. THEOR. IV.
VT eadem recta ex fluxu puncti renouetur, opportet in
quocunque illius puncto seruari pristinas directio
nes,
Cum, vti diximus, ad descriptionem lineæ duo tantùm
exigantur, nempe motus, & puncti directio; motus verò po
test esse quilibet, sequitur ergo directionem, alteram de
duobus, seruari debere.
Ax. 2. buius.
pr. 5. huius.
DEF. II.
LIneam dicimus curuam, in qua sumptis duobus ad
libitum punctis, recta, quæ ipsa puncta coniunge
ret, nullam cum proposita linea partem sit habitura com
munem.
PROP. VII. THEOR. V.
DIrectiones puncti describentis lineam, iuxta rectas
lineas concipi debent.
Dum punctum fluere intelligimus, inest in eo singulis
momentis certus, ac præfixus gradus velocitatis, quo tan
tùm attento, rectà, æquabilique motu in certam partem con
tenderet; at huiusmodi iter, aliud non est, quàm directio
puncti, qua eius temporis momento proficiscitur; ergo iux
ta rectas lineas, directiones omnes considerari opportet.
PROP. VIII. THEOR. VI.
TAngens, & directio motus in quouis curuæ puncto
est vna, atque eadem recta.