| Ceva, Giovanni Geometria motus 1692 | ||||||
|
37
MO curretur iuxta imaginem BHIF, nempe composito
motu, & tempore AG.
Tab. 4. Fig. 2.
Def. 3 prima.
Pr. 2. primą
huius.
2. Se nunc secent lineæ BF, HI in C. Ducatur CD pa
rallela alteri æquidistantium AB, GF. Constat ex prima
parte, quòd mobile composito motu, & iuxta imaginem
HBC feretur versus O tempore AD; sit ergo spatium, quod
curreretur illa imagine, PR, & ob id LO ad PR eandem̨
habebit rationem quam imago ABFG ad imaginem̨
HBC.
Tab. 4. fig. 3.
Pr. 2. prima
Similiter dum mobile mouetur tempore DG iuxta ima
gines DCIG, DCFG, feretur verè secundùm imaginem̨
FCI versus L, quamobrem si spatium, quod exigeretur
hac imagine sit RQ, habebit istud ad LO eandem rationem,
quam imago CFI ad imaginem ABFG, & ideo ex æquali
QR ad PR se habebit vt imago CFI ad imaginem HBC; si
igitur ponatur ABFG maior imagine AHIG, demptà co
muniter AHCFG relinquetur HBC maior imagine CEI, &
ideo etiam PR maior QR: curritur verò PR versùs R tem
pore AD, & RQ versùs P tempore DG, ergo toto tempo
re AG curretur PQ differentia spatiorum PR, RQ Cum
verò HBC ad CFI, sit vt PR ad RQ, erit diuidendo vt ex
cessus imaginis HBC supra imaginem FCI ad imaginem̨
istam, ita PQ ad QR, & ostensum est QR ad LO, sicut ima
go FCI ad imaginem ABFG, ergo ex æquali excessus ima
ginis HBC supra imaginem AHIG habebit eandem ratio
nem ad imaginem AHIG, ac PQ ad LO, at est in illa eadem
ratione etiam LM ad LO (est enim LO ad MO vt imago
ABFG ad imaginem AHIG) ergo PQ erit æqualis LM,
atque adeo mobile dum currit vtroque motu, hoc est iux
ta simul duas imagines propositas contrariorum motuum,
peraget spatium LM versùs O secundùm imaginem, quæ
differentia est propositarum ABFG, AHIG, tempore AG.
Quod &c.